CAPUT LXXX.

177. PETIL. dixit: Ego vero e contra respondeo, Jesum Christum neminem persecutum: et cum aliquae sectae Apostolis eidem suggerentibus displicerent (ita enim fidem venerat facere, ut non cogeret homines, sed potius invitaret), dicunt illi Apostoli,

“Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt.”

Dixit Jesus:

“Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt.”

178. AUG. respondit: Verum dicis, multo uberius te prolaturum de tuo quae in Scripturis non inveniuntur. Si enim de Scripturis sanctis velis testimonia proferre, numquid ea quae non inveneris proferes? Vestra autem mendacia quam multa sint, in vestra potestate est. Ubi enim scriptum est quod posuisti, vel quando aut Domino illud suggestum est, aut a Domino illud responsum est? Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt, nunquam Filio Dei quisquam discipulorum dixit: unde nec illud ab eo responderi potuit, Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt. Sed est quiddam simile, quod revera in Evangelio legimus de quodam suggestum esse Domino, qui daemonia in ejus nomine ejiciebat, et cum discipulis eum non sequebatur, ubi Dominus ait, Nolite prohibere: qui contra vos non est, pro vobis est (Luc. IX, 49, 50). Hoc autem ad sectas demonstrandas, quibus pepercisse Dominus videatur omnino non pertinet. Sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est. Si autem imperitis sanctarum Scripturarum nebulas falsitatis injicere voluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. Est tamen quod de hoc ipso, de quo Domino suggestum est, nos agamus. Quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum, valebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi; sic praeter Ecclesiae communionem valet sanctitas Sacramenti. Neque enim Baptismus consecratur nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quis autem insanissimus dixerit, etiam praeter Ecclesiae communionem nomen Filii valere, Patris autem et Spiritus sancti non valere? aut valere quidem in homine sanando , non autem valere in Baptismo consecrando? Sed plane praeter Ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum vinculum et charitatis supereminentissimum donum, nec ille a quo daemonium ejicitur, nec ille qui baptizatur, aeternam vitam consequitur: sicut nec illi qui per communionem Sacramentorum intus videntur, et per iniquitatem morum foris intelliguntur. Quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos, quos de templo expulit flagellando, jam supra diximus.