CAPUT LXXXI.

179. PETIL. dixit: Sanctus vero apostolus Paulus haec dicit:

“Quoquo modo, inquit, Christus annuntietur.”

180. AUG. respondit: Contra te loqueris, sed tamen quia pro veritate loqueris, si eam dilexeris, pro te sit quod loqueris. Quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus? Recolamus hoc paululum, si placet. Quidam, inquit, per invidiam et contentionem, quidam vero per bonam voluntatem Christum annuntiant; quidam ex charitate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum: quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 15-18). Videmus istos rem quidem sanctam et castam et veram, non tamen caste annuntiasse, sed per invidiam et contentionem, sine charitate, sine castitate. Certe paulo ante laudes charitatis adversus nos dicere videbaris ex Apostoli testimonio, quia ubi charitas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis charitas non est, et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere sic dicit Apostolus. Neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. In ipso quippe charitas erat, quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 6). Invidia porro, quae in illis erat, diabolicum malum est: hac enim et cecidit et dejecit. Hi ergo tam mali, quos sic arguit Apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet Apostolus, ubi erant? intus, an foris? Elige quod volueris. Si intus, ecce noverat eos Paulus, et eum tamen non polluebant: sic vos non polluerent in unitate orbis terrarum, de quibus nescio quae seu vera dicitis, seu falsa confingitis. Quare ergo vos separastis? quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? Si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt, et utique ad vitam aeternam, quia charitatem non habent et unitatem non tenent, pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem Apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, quamvis illos detestetur, gaudendo confirmat. Recte ergo ipsi nomini non facimus injuriam, cum ad nos veniunt qui foris erant: sed ipsos corrigimus, illud honoramus. Vos itaque videte quam nefarie in eis, quorum facta sicut videtur arguitis, etiam Sacramentum nominis Christi, quod in eis sanctum est, exsufflatis. Et tu quidem istos, quos commemoravit Apostolus, sicut verba tua indicant, foris ab Ecclesia fuisse arbitraris. Ita cum times a Catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis invidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen, cui rebaptizando facis injuriam.