CAPUT LXXXIII.

183. PETIL. dixit: Quod si cogi per legem aliquem vel ad bona licuisset, vos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. Sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.

184. AUG. respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus invitus, sed per severitatem, imo et per misericordiam Dei, tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Numquid quia mores optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tamen male vivendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene vivendi doctrina contemnitur. Si quae igitur adversus vos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini . Nam bene facere nemo potest, nisi elegerit, nisi amaverit quod est in libera voluntate: timor autem poenarum et si nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis coercet malam cupiditatem. Qui tamen adversas leges constituerunt, quibus vestra comprimatur audacia? nonne hi de quibus dicit Apostolus, quia non sine causa gladium portant; ministri enim Dei sunt, vindices in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4)? Tota igitur quaestio est, utrum vos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium objicit orbis terrarum: cujus quaestionis discussione neglecta, superflua loquimini; et cum vivatis ut latrones, mori vos jactatis ut martyres . Et quia vel ipsas leges, vel invidiam formidatis, vel ad resistendum impares estis, non dico adversus tot homines, sed adversus tot gentes catholicas; etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad vestram partem neminem cogitis. Isto modo et milvus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet. Ubi enim potuistis, et non fecistis? Unde ostenditis quam plura faceretis, si possetis. Quando Julianus vobis, Christi invidens paci, basilicas reddidit unitatis, quae strages a vobis factae sint, quando vobiscum apertis templis suis etiam daemones exsultabant, quis commemorare sufficiat? Bello Firmiano quae a vobis Rogatus Maurus pertulerit , ipsa Mauritania Caesareensis interrogetur. Tempore Gildoniano, quia unus collega vester familiarissimus amicus ejus fuit , viderint Maximianistae quae senserint . Nam Felicianum ipsum qui modo vobiscum est, si ad jusjurandum liceret provocare, utrum ad communionem vestram non invitum Optatus redire compulerit; movere labia non auderet, praesertim si ejus faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. Sed isti, ut dixi, viderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato talia fecerant. Ipsa Ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique, armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. Quae res coegit tunc primo adversus vos allegari apud vicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus vestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis! Quid autem mansuetius sit, quam ut coercitione damnorum tanta vestra scelera multarentur? Quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia judicum aut aliquarum potestatum, quisque ubi potuerit, in locis vestris propria dominatione committatis? Quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale vel a prioribus comperit, vel ipse expertus est? Nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum vestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam Catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cujusdam diaconi nostri furnarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abjecerit, eique nulla exsilii lege damnato, communicationem non solum in civitate Romana , sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negaverit? Quid nuper, quod ipse adhuc lugeo, nonne Crispinus vester Calamensis, cum emisset possessionem, et hoc emphyteuticam, non dubitavit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in civitatibus esse jussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere ? Quibus autem, nisi talibus factis, etiam ipsas de quibus conquerimini leges, longe quidem infra meritum sceleris vestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? An vero violentis incursibus Circumcellionum vestrorum, qui sub vestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, nisi vos obsides in civitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem, si non timore, vel pudore ferre nolitis? Noli ergo dicere, Absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus. Facitis enim, ubi potestis: ubi autem non facitis, non potestis, sive legum, sive invidiae timore, sive resistentium multitudine.