CAPUT LXXXIV.

185. PETIL. dixit: Dicit enim Dominus Christus,

“Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit”

(Joan. VI, 44). Cur autem vos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse Dominus Deus liberum arbitrium dederit hominibus; viam tamen justitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret. Dixit enim:

“Posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam; quod volueris elige.”

Ex quo vos arbitrio, miseri, vobis non aquam, sed ignem potius elegistis.

“Sed tamen, inquit, bonum elige, ut vivas”

(Eccli. XV, 17, 18). Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti .

186. AUG. respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo Deus Pater attrahat ad Filium homines, quos in libero dimisit arbitrio; fortassis eam difficile soluturus es. Quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod voluerit eligat? Et tamen utrumque verum est: sed intellectu hoc penetrare pauci valent. Sicut ergo fieri potest ut quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen Pater ad Filium: sic fieri potest ut ea quae legum coercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. Quidquid enim homo durum et molestum patitur, admonetur ut cogitet quare patiatur: ut si pro justitia se pati perspexerit, idipsum bonum eligat pro justitia talia sustinere; si autem viderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans, mutet in melius voluntatem, simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate, multo utique gravius et perniciosius nocitura. Et vos cum aliquid adversus vos reges constituunt, admoneri vos credite, ut cogitetis quare ista patiamini: si propter justitiam, revera illi persecutores vestri sunt; vos autem beati qui persecutionem passi propter justitiam, possidebitis regnum coelorum (Matth. V, 10; I Petr. II, 20): si autem propter iniquitatem schismatis vestri, quid illi nisi correctores vestri sunt; vos autem, sicut caeteri diversorum scelerum rei, qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? Nemo ergo vobis aufert liberum arbitrium: sed vos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti vivere in pace, an in malitia perseverantes, falsi martyrii nomine vera supplicia sustinere. Sic vos autem alloquor, quasi vero aliquid dignum vestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis, et in tanta impunitate regnetis; ita furiosi, ut per Dei laudes amplius quam buccina bellica terreatis; ita calumniosi, ut etiam spontanea vestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.

187. Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus, Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti. Ita vero, si vestris criminationibus crederemus, benigne viveremus : quia Dei promissionibus credimus, vivere nos nolle damnamus. Bene, ut arbitror, meministis quid Apostoli dixerint Judaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus, ut respondeatis nobis, utrum Deo magis obediendum sit, an hominibus (Act. V, 29). Traditores, thurificatores, persecutores, verba sunt hominum contra homines. In sola dilectione Donati remansit Christus: verba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. Scriptum est enim, In lata gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28): haec ergo verba sunt hominum. At illa in Evangelio, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47); verba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a Patre in latitudine regni sui. Utrisque auditis, hanc Ecclesiae communionem potius eligimus, et hominum verbis Christi verba praeponimus. Rogo, quis est qui nos dicat mala elegisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?