CAPUT LXXXV.

188. PETIL. dixit: Numquid igitur caedem vel schismaticis Deus jussit inferri? Qui si omnino praeciperet, vos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ac Barbaris, non tamen a Christianis.

189. AUG. respondit: Vestri Circumcelliones quiescant, et nolo nos de Barbaris terreas. Utrum autem schismatici nos simus an vos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet Ecclesiam suam. Lege ergo Evangelium; et respondet tibi, In Jerusalem et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Quisquis igitur in Ecclesia non invenitur, jam non interrogetur, sed aut correctus convertatur, aut correptus non conqueratur.