|
192. PETIL. dixit: Monemus
vos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis,
admonemus; quia Dominus Christus non occidendi formam, sed
moriendi, Christianis instituit. Nam si ita repugnantes diligeret,
nollet pro nobis occidi.
193. AUG. respondit: Utinam formam ejus sequerentur martyres
vestri; non se praecipitarent; quod ille diabolo suggerente non fecit
(Matth. IV, 6, 7). Vos autem cum majores nostros etiam
defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam?
Quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum vestrorum
malefacta notissima vobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam?
Sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum adversus ipsum
Dominum vos falsum testimonium dicere videamus: quandoquidem ipse
Ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit; et vos
contradicitis. Hanc vero formam nec ab ipsis Judaeis persecutoribus
accepistis: illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra; vos
Evangelium sedentis in coelo. Quod Evangelium mitius pertulit
saevientium regum flammas, quam vestras patitur linguas: nam illis
incendentibus unitas mansit, vobis loquentibus manere non potuit. Qui
verba Domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta
contemni. Non ergo illi in Evangelio exercerent flammas suas, si eis
contra Evangelium permitteretis linguas vestras. In illa persecutione
Evangelium Christi ab aliis saevientibus quaerebatur, ab aliis
metuentibus prodebatur, ab aliis saevientibus incendebatur, ab aliis
diligentibus abscondebatur; nullis contradicentibus oppugnabatur:
sceleratiores vobis persecutionis partes transacta gentium persecutione
servastis. Qui Christi nomen persequebantur, Christo crediderunt:
qui propter Christi nomen honorantur, Christo contradicunt.
|
|