|
194. PETIL. dixit: Ecce
vobis plenissimum documentum, quod Christiano non liceat in pernicie
aliena versari. Disciplinae autem hujus initium Petro est
constitutum, sicut scriptum est:
|
“Percussit Petrus auriculam servi
principis Judaeorum, et abscidit eam. Dixitque illi Jesus:
Petre, reconde gladium tuum in theca. Qui enim gladio utitur,
gladio morietur”
|
|
(Matth. XXVI, 51, 52).
195. AUG. respondit: Cur ergo non tali voce compescitis arma
Circumcellionum? An praeter Evangelium vos loqui arbitremini, si
dixeritis, Qui fuste usus fuerit, fuste morietur? Date ergo
veniam, quia nec illos a quibus Marculum praecipitatum esse
querimini, potuerint prohibere majores nostri: neque enim scriptum est
in Evangelio, Qui aliquem praecipitaverit, praecipitio morietur.
Atque utinam sicut illa vel falsa vel transacta sunt, sic istorum
ligna cessarent . Quanquam fortasse irascimini, quod legionibus
vestris, etsi non legibus, saltem verbis subtrahimus armaturam, quia
eas solis saevire fustibus dicimus. Vetus quippe ista eorum malitia
fuit, nunc autem nimium profecerunt. Nam inter vinolenta convivia,
et cum feminis maritos non habentibus, liberam comitandi, vagandi,
jocandi, bibendi, pernoctandi licentiam, non solum fustes tornare,
sed etiam ferrum vibrare et fundas circumagere didicerunt. Sed cur eis
non dicam (quo animo dicam, et quo illi accipiant, noverit Deus),
Insani, gladius Petri quamvis adhuc carnali motu animi, tamen pro
Christi corpore in corpus persecutoris exsertus est; vestra vero arma
adversus Christum divisa sunt: corpus vero cui ille caput est, id
est, Ecclesia ejus, per omnes gentes est. Ipse hoc dixit, et
ascendit in coelum, quo eum furor Judaeorum sequi non potuit: et
membra ejus in corpore quod ascendens commendavit, furor vester
oppugnat. Pro istis membris adversus vos saeviunt, et vobis
resistunt, quicumque in Catholica parvae adhuc fidei, eo animo sunt,
quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. Sed
multum interest inter vestram persecutionem et istorum. Vos similes
estis servo sacerdotis Judaeorum; quia servientes principibus
vestris, adversus Ecclesiam catholicam, id est, adversus Christi
corpus armamini: isti autem tales sunt, qualis tunc Petrus fuit, qui
pro Christi corpore, id est, pro Ecclesia, etiam corporaliter
pugnant. Sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum
est; quanto magis vobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad
ea membra pertineatis, pro quibus illi sic dimicant. Sed laesi a
talibus etiam nos odistis, et tanquam aures dexteras perdideritis,
Christum sedentem ad Patris dexteram non auditis. Sed quibus
loquar, aut quando eis loquar, quibus nec horam invenio, vinum etiam
mane ructuantibus, sive jam ebriis, sive adhuc ? Quinimo et
minantur, non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati
negare ad se pertinere quod fecerint. Donet nobis Dominus canticum
graduum, quo dicere possimus, Cum his qui oderunt pacem, eram
pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal.
CXIX, 7). Dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam
terram, ab aliis hic, ab aliis alibi, et ab omnibus aliis atque aliis
ubicumque sunt, haereticis oppugnatur .
|
|