|
17. PETIL. dixit: Agendum,
inquam, nobis dicendumque est, quatenus perfidus tradiditor vita
mortuus habeatur. Judas Apostolus fuit, cum traderet Christum:
idemque honore apostoli perdito spiritualiter mortuus est, suo postea
laqueo moriturus, sicut scriptum est:
inquit,
|
“quia tradidi sanguinem justum; et abiit, et laqueo se suspendit”
|
|
(Matth. XXVII, 4, 5). Laqueo traditor periit, laqueum
talibus dereliquit: de quo Dominus Christus clamavit ad
|
“Patrem,
Pater, quos dedisti mihi, omnes servavi; et ex illis nullus periit,
nisi filius perditionis, ut impleretur Scriptura”
|
|
(Joan.
XVII, 12). Olim namque David sic in eum sententiam dixerat,
qui esset Christum perfidis traditurus:
|
“Episcopatum ejus accipiat
alter; sit uxor ejus vidua, et filii ejus orphani”
|
|
(Psal.
CVIII, 8, 9). Ecce quantus est spiritus Prophetarum, ut
cuncta futura pro praesentibus viderit, ut ante plurima saecula
nasciturus traditor damnaretur. Denique ut dicta sententia
compleretur, episcopatum ejus apostoli perditi sanctus Matthias
accepit. Nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum
Matthias, non injuriam retulit, qui de Domini Christi victoria
spolium retulit proditoris. Hoc igitur facto episcopatum tibi quid
vindicas haeres nequioris traditoris? Judas Christum carnaliter
tradidit, tu spiritualiter furens Evangelium sanctum flammis
sacrilegis tradidisti. Judas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi
ejus reliquias legem Dei perdendam hominibus tradidisti: qui si legem
diligeres, ut juvenes Machabaei, pro Dei legibus necareris (si nex
dici hominum potest, quos moriendo pro Domino perficit immortales);
quorum unus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei voce
respondit:
|
“Tu quidem, scelerate et impie, de praesenti vita nos
perdis; rex autem mundi qui regnat in aeternum et regni ejus non erit
finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus, in aeternae vitae
conservationem resuscitabit”
|
|
(II Mach. VII, 3). Si hominis
mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris?
Quid de te ergo futurum est, qui sanctissimam legem Dei judicis
incendisti? Judam facti vel in morte poenituit: te non modo non
poenitet, verum etiam nequissimus traditor nobis legem servantibus
persecutor et carnifex existis.
18. AUG. respondit: Vide quid intersit inter vestras maledicas
voces, et nostras veridicas assertiones. Attende paululum. Ecce
exaggerasti crimen traditionis, et invidiosissimis verbis, velut
captiosus inventor, Judae nos proditori comparasti . Ad hoc tibi ego
cum brevissime respondero, Non feci quod dicis, non tradidi, falsa
objicis, nunquam id probabis: nonne omnis iste verborum ingentium
fumus repente dilabitur? An forte probare conaberis? Hoc ergo prius
faceres, et deinde in nos tanquam in convictos quo velles cumulo
invectionis insurgeres. Ecce una vanitas; audi alteram.
19. Tu ipse cum de praedicta Judae damnatione loquereris,
dixisti, Ecce quantus est spiritus Prophetarum, ut cuncta futura pro
praesentibus viderit, ut ante plurima saecula nasciturus traditor
damnaretur: et non vidisti eadem prophetia stabili et certa et
inconcussa veritate, qua praedictum est, quod unus discipulus
traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset
crediturus in Christum. Cur attendisti in prophetia hominem qui
tradidit Christum, et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus
Christus? Quis tradidit Christum? Judas. Quibus eum tradidit?
Judaeis. Quid ei fecerunt Judaei? Foderunt, inquit, manus meas
et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et
conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum
meum miserunt sortem. Quantum sit ergo quod tanto pretio emptum est,
in Psalmo ipso paulo post lege: Commemorabuntur et convertentur ad
Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus
universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28,
29). Quis autem potest ad commemoranda caetera de orbe credituro
innumerabilia prophetica documenta sufficere? Sed tu laudas
prophetiam, quia vides in ea hominem qui vendidit Christum; nec in ea
vides possessionem, quam emit venditus Christus. Ecce altera
vanitas; audi tertiam.
20. Inter multa tuae invectionis verba, dixisti: Si hominis
mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris?
Quid de te ergo futurum est, qui sanctissimam legem Dei judicis
incendisti? Haec dicens non attendisti, quod te utique movere
deberet, quomodo fieri posset ut nos testamentum incenderemus, et in
ea haereditate consisteremus, quae illo testamento conscripta est: vos
autem mirum est testamentum servasse, et haereditatem perdidisse.
Nonne in eo testamento scriptum est, Postula a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8)? Huic haereditati communica, et objice mihi de
testamento quod voles. Nam quae dementia est, ideo testamentum
tradere te noluisse flammis, ut contra verba litiges testatoris? Nos
autem cum habeamus in manibus Gesta ecclesiastica et municipalia, in
quibus legamus eos qui contra Caecilianum alterum episcopum
ordinaverunt, potius fuisse divinorum codicum traditores; non tamen
insultamus, non invehimur in vos, nec sanctarum paginarum cineres in
vestris manibus plangimus, nec Machabaeorum tormenta flagrantia
sacrilegio vestri timoris opponimus, dicentes, Vestra potius membra
quam Dei eloquia ignibus traderetis. Nolumus enim esse vani, ut
alienis commissis, quae aut ignoratis aut improbatis, vobis inanem
strepitum concitemus. Quod autem vos a totius orbis communione
separatos videmus (quod scelus et maximum, et manifestum, et omnium
vestrum est), si exaggerare velim, tempus me citius quam verba
deficient. Et hoc tu si defendere velis, ea es objecturus orbi
terrarum, quae si objicienda sunt, admones unde amplius accuseris; si
objicienda non sunt, non defenderis. Utquid ergo inflaris adversus me
de traditione, quae nec mea est, nec tua, si manet illud pactum, ut
non nobis objiciamus aliena; si autem non manet, tua potius est quam
mea? Quanquam et manente illo pacto arbitror me justissime dicere, ut
ille judicetur socius ejus qui tradidit Christum, qui cum toto orbe
non se tradidit Christo. Ergo, inquit Apostolus, Abrahae semen
estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Et
iterum dicit: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi
(Rom. VIII, 17). Idemque semen Abrahae ad omnes gentes
pertinere demonstrat ex illo, quod Abrahae dictum est: In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quapropter puto
justum esse quod postulo, ut testamentum Dei, quod jam olim apertum
est, aliquantum advertamus, et quem non invenerimus traditi
cohaeredem, ipsum judicemus traditoris haeredem; ille pertineat ad
Christi venditorem, qui Christum negat orbis emptorem. Nempe quando
se post resurrectionem discipulis demonstravit, et palpanda membra
dubitantibus praebuit, hoc illis ait: Quoniam sic scriptum est, et
sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari
in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Ecce a
qua haereditate vos alienatis: ecce cui haeredi resistitis. Itane
vero parceret Christo in terra ambulanti, qui contradicit in coelo
sedenti? Adhuc non intelligitis quoniam quidquid nobis objicitis,
sermoni ejus objicitis. Promittitur christianus orbis, et creditur:
impletur, et contradicitur. Cogitate, obsecro, quid pati pro tanta
impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non vidi,
non feci: tu hodie, qui non pateris vim persecutionis meae, redde
mihi rationem separationis tuae. Sed iterum ac saepe dicturus es,
quae si non probas, ad neminem pertinent: si autem probas, ad me non
pertinent.
|
|