CAPUT LXXXIX.

196. PETIL. dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit, quam cuiquam pro communione faciendam . Christianitas enim mortibus proficit. Nam nemo fidelissimus viveret, si mors a fidelibus timeretur. Dicit enim Dominus Christus:

“Si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum manet; si autem moriatur, multum fructum facit”

(Joan. XII, 24, 25).

197. AUG. respondit: Vellem scire quis primo de parte vestra se praecipitaverit. Valde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadaverum pullulavit. Sane cum verborum Domini memineritis, quia se dixit granum moriturum, et multum fructum facturum; quare ipsi fructui, quod per totum mundum veracissime , provenerit invidetis; et ei zizaniorum vel paleae crimina, vel quae audistis vel quae finxistis, objicitis?