CAPUT XC.

198. PETIL. dixit: Sed vos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus vos in summo judicio deceat concremari. Non maledicimus; sed omnis spinosa conscientia, Dei sententia sic tenetur.

199. AUG. respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum veniret in mentem; quia utraque per agrum jussa sunt crescere usque ad messem: vos autem oculum malevolentiae in zizaniis acriter figitis, et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum, excepta Africa, crevisse contenditis.