|
200. PETIL. dixit: Ubi est quod
dicit Dominus Christus:
|
“Si acceperis alapam, praepara et alteram
maxillam”
|
|
(Matth. V, 39)? Ubi est illud, quod sputa in facie
passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? Ubi est
quod dicit apostolus Paulus:
|
“Si quis vos in faciem caedit?”
|
|
Ubi
est quod iterum dicit:
|
“In plagis supra modum, in mortibus
frequenter, in carceribus abundantius”
|
|
(II Cor. XI, 20,
23)? Quae pertulit memorat, non quae fecit. Suffecerat fidei
christianae a Judaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?
201. AUG. respondit: Itane vero vos accepta alapa praebetis
alteram maxillam? Non istam vobis famam furiosa vestra agmina per
totam Africam cum terribili turpitudine passim vagantia compararunt.
Utinam vobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum veterem
Legem, oculum pro oculo, dentem pro dente peteretis (Deut.
XIX, 21), non pro auditis verbis fustes erigeretis.
|
|