|
202. PETIL. dixit: Quid autem
vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos
sensit? Quod ut breviter doceam, Machabaeos fratres rex persecutus
est (II Machab. VII). Rex quoque tres pueros, cum ipse
sacrilegus esset, flammis nescius religiosis addixit (Dan.
III). Rex quaesivit animam pueri Salvatoris (Matth. XI,
16). Rex justissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat,
objecit (Dan. VI). Ipsumque Dominum Christum judex nequissimus
regis occidit (Matth. XXVII, 26). Inde est quod Apostolus
clamat:
|
“Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus
saeculi, neque principum hujus mundi quae evacuatur; sed loquimur Dei
sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit Deus
ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi
cognovit. Si enim cognovissent, non utique Dominum majestatis
crucifixissent”
|
|
(I Cor. II, 6-8). Sed de pristinis regibus
paganis hoc dictum sit. Vos autem, hujus saeculi imperatores, quia
christiani esse desiderant, non permittitis esse christianos, cum fuco
et nebula vestri mendacii eosdem bona mente credentes, ad iniquitatem
vestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes reipublicae
praeparatis in Christianos incurrant, putentque se suasionibus vestris
Deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente Domino
Christo,
|
“Veniet, inquit, tempus ut qui tos occiderit, putet se
Deo officium facere”
|
|
(Joan. XVI, 2). Nihil igitur interest
vobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum, pagani, quod
absit, an christiani esse desiderent; cum eosdem contra Christi
familiam non cessatis armare. Nescitis autem, aut potius non
legistis, quod crimine hominem occidentis majus crimen est suasoris?
Jezabel in mortem hominis justi vel pauperis maritum suum excitaverat
regem, pari tamen supplicio vir et uxor ambo perierunt (III Reg.
XXI). Neque enim vos aliter reges impellitis, quam ut saepe
subtilis suadela feminea reges impulit in reatum. Etenim per filiam
uxor Herodis impetravit ac meruit in disco ad mensam caput Joannis
afferri (Matth. XIV, 8, 9). Pontium Pilatum Judaei sic
coegerunt, ut Christum Dominum cruci suffigeret, cujus sanguinem
vindicem super se semper ac suos manere voluerunt (Id. XXVII,
24-26). Ita vos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. Non
enim, etsi judex percutiat, non vestrae nos potius calumniae
ferierunt. Dicit enim propheta David ex Domini Christi persona,
|
“Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus
Dominum, et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et
abjiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis, irridebit
eos, et Dominus subsannabit illos. Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus
dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli illos
comminues.”
|
|
Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii
persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent:
quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos
illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent; vel certe,
quod tertium est, ipsos sibimet legere vestra malitia permisisset:
primus Davidicus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani viverent
et regnarent; quos quidem male decepistis, dum vobis sese committunt.
Vos namque illis quae mala sunt fingitis, et quae bona sunt
occultatis. Hoc tandem legant vel serius, quod olim legere
debuerunt. Quid enim dicit?
|
“Et nunc, reges, intelligite;
erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et
exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, nequando irascatur
Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit quam cito ira
ipsius super vos, beati omnes qui confidunt in eo”
|
|
(Psal. II).
Imperatores, inquam, suasionibus premitis, ut Pilatum, quem, ut
diximus, Judaei presserunt, licet ipse clamaverit lavans publice
manus,
|
“Liber sum a sanguine hujus justi”
|
|
(Matth. XXVII,
24): tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit? Sed ut
vetera taceam, in vestris exemplis advertite imperatores quam plures ac
judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Ut relinquam
Neronem, qui primus est persecutus Christianos; Domitianum
similiter Neronis maximam partem, Trajanum, Getam , Decium,
Valerianum, Diocletianum; periit etiam Maximianus: qui cum thura
praedicarent, incensis codicibus dominicis, primus Marcellinus,
episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Mensurius, et
Caecilianus, ex ipsis sacrilegis flammis, ut favillae vel cineres
remanserunt. Thuris enim conscientia omnes implicuit, qui Mensurio
consensistis. Periit Macarius, periit Ursacius , cunctique
Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Ursacium namque
barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites canumque avidi
dentes morsibus discerpserunt. Nonne idem vestro impulsu percussor
est, qui, ut rex Achab, quem diximus a muliere persuasum, justum
pauperem occidit (III Reg. XXI)? Ita nos quoque justos et
pauperes (circa opem dixerim mundanam , nam gratia Dei in nobis non
est pauper) non desinitis jugulare. Non enim (si tamen manu non
facitis) non lingua carnifice hominem jugulatis. Scriptum est enim:
|
“Mors et vita in manibus linguae”
|
|
(Prov. XVIII, 21).
Omnes ergo qui occisi sunt, tu qui suasor es occidisti. Neque enim
manus carnificis nisi lingua tua fervescit, et ille dirus pectoris
calor in alienum sanguinem verbis tuis accenditur, sanguinem justum sui
vindicem diffusoris.
203. AUG. respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato
atque digesto, ubi de regibus saeculi adversus nos invidiose
loquimini, si debite digneque respondeam, vereor ne me quoque
crimineris regum iracundiam in vos concitare voluisse. Quanquam cum
more vestro universaliter in omnes Catholicos hujus invectionis impetu
fereris , nec me utique praetermittis. Curabo tamen ostendere, si
potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo, quam me talibus
respondendo. Ac primum vide quemadmodum tibi tu ipse adverseris:
certe istum locum sic exorsus es, Quid autem vobis est cum regibus
saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? His verbis
prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. Et paulo post dicis:
Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent
Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent: quae illos
praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine
dubio ostenderetis, si velletis ut viverent. Quomodo igitur nos regum
vis esse doctores? Et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum
regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant: si qui vero
inde extolluntur, multo levius quam vos peccant. Vobis enim, qui sic
nos arguitis, quid fuit cum rege pagano, et, quod est gravius,
apostata et christiani nominis hoste Juliano, a quo vobis basilicas
quasi vestras reddi deprecantes, hoc in ejus laude posuistis, quod
apud eum sola justitia locum haberet? Quibus verbis (credo enim vos
latine intelligere) et idololatria Juliani, et apostasia justitia est
appellata. Tenetur petitio, quam vestri majores dederunt;
constitutio , quam impetraverunt; Gesta, ubi allegaverunt.
Evigilate, et attendite: inimico Christi, apostatae, adversario
Christianorum, servo daemoniorum, talibus verbis ille, ille, vester
ille Pontius supplicavit. Ite nunc, et nobis dicite, Quid vobis
est cum regibus saeculi? ut surdi surdis populis legatis, quod cum
ipsis audire non vultis: Stipulam in oculo fratris tui vides, trabem
in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3).
204. Quid, inquis, vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam
Christianitas nisi invidos sensit? Hoc cum dixisses, enumerare
conatus es, quos reges justi senserint inimicos: nec considerasti quod
plures enumerari possint, quos habuerint amicos. Pater Abraham a
rege divinitus admonito ne attaminaret ejus uxorem, et amicissime
habitus est, et munus accepit (Gen. XX). Isaac filius ejus
regem similiter amicissimum expertus est (Id. XXVI, 11).
Jacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus, eum etiam benedicit
(Id. XLVII). Quid loquar de filio ejus Joseph, qui post
carceris tribulationem, quo velut igne sicut aurum castitas ejus
probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus (Id. XXXIX et
XLI), jurabat etiam per Pharaonis salutem (Id. XLII,
15), non tanquam typho elatus, sed benevolentiae non ingratus.
Regis filia Moysen adoptavit (Exod. II, 10). David ad
alienigenam, regis Israel compulsus iniquitate, confugit (I Reg.
XXVII). Elias ante currum pessimi regis, non illius imperio,
sed suo cucurrit obsequio (III Reg. XVIII, 44-46).
Elisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per ejus
intercessionem praestari vellet, etiam ultro offerendum putavit (IV
Reg. IV, 13). Sed ad ipsa jam tempora veniam, quando captivus
Dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi irrepsit
oblivio. Volens enim probare quod reges nunquam Christianitas nisi
invidos senserit, commemorasti tres pueros et Danielem, quae passi
sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non vicinis , sed plane
ipsis admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum
miraculum, sive in Deo laudando atque praedicando, sive in ipsis
pueris honorandis exstiterit; qualem rex habuerit Danielem, et non
recusantem quibus muneribus exornaverit, cum ille honorem debitum
reddens regiae potestati, quod satis in verbis ejus apparet, donum
Dei quo praeditus erat indicando, interpretando ejus somnium non
subtraxit. Unde cum ab invidis sancti viri , sacrilega vesania
calumniantibus, invitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur,
quanquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium Dei
sui salvum futurum. Itaque cum ille refrenata divinitus leonum rabie
vixisset illaesus, sollicita et amica voce regis ipsius sibi
praemissa, et ipse cum benedictione de lacu respondit, Rex, in
saeculum vive (Dan. III-VI). Cur istas regum cum sanctis
amicitias, cum sermo tuus ibidem versaretur, cum istorum famulorum
Dei, in quibus haec acta sunt, tu ipse commemorares exempla, vel non
vidisti, vel videre noluisti, vel quod nescio quemadmodum excuses,
visa notaque tacuisti? Quod si te, sicut causae pessimae defensorem,
studium falsitatis astruendae non impediret, et te nolentem vel
nescientem a luce veritatis averteret; profecto reges quosdam bonos,
quosdam autem malos, et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine
ulla difficultate recoleres. Et miramur quod se Circumcelliones
vestri sic praecipitant. Quis post te currebat, obsecro? te quis
Macarius, quis miles insequebatur? Nempe in abruptum falsitatis
hujus nullus nostrum te impulit. Cur ergo clausis oculis sic isti
praeceps, ut cum dixisses, Quid autem vobis est cum regibus saeculi?
non adjungeres, quos saepe Christianitas invidos sensit; sed non
dubitares dicere, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit?
Itane vero nec ipse cogitasti, nec eos qui scripta tua legerent,
cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia, Nescit quid
loquatur?
205. An quia illi quos commemoravi, veterum temporum fuerunt,
ideo tibi eos nihil adversari arbitraris, quia non dixisti, Quos
nunquam justitia nisi invidos sensit; sed dixisti, quos nunquam
Christianitas nisi invidos sensit: ex illo fortasse tempore volens eos
intelligi justis invidere, ex quo christiani appellari coeperunt?
Quid ergo sibi volunt exempla veterum temporum, quibus hoc quod
imprudenter dixisti, imprudentius docere voluisti? Numquid enim
Machabaei, vel tres pueri, vel Daniel, non antequam Christus in
terra nasceretur, vel egerunt illa vel pertulerunt? Deinde cur, ut
paulo ante commemoravi, Juliano vero Christianitatis invido
supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam
justitiam locum habere dixistis? Si Christianitatis invidus haec
audit, quid sunt a quibus haec audit? At vero Constantinus,
nequaquam christiani nominis invidus, sed plane christiano nomine
gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro ejus unitate
justissime judicans, acceptari a vobis nec ad se appellantibus meruit.
Ambo jam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani:
quod si ambo Christianitatis invidi, cur ad unum eorum sic
appellastis, alteri eorum sic supplicastis ? Petentibus enim
majoribus vestris, episcopale judicium dederat Constantinus, et apud
Romam, et apud Arelatum: quorum primum apud eum accusastis, ab
altero ad eum appellastis. Si autem, quod verum est, unus eorum in
Christum crediderat, alter a Christo apostataverat; cur christianus
consulens unitati contemnitur, et apostata favens divisioni laudatur?
Constantinus vobis basilicas jussit auferri, Julianus restitui.
Quid horum christianae paci conveniat vultis nosse? Illud fecit qui
crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. O quam
velles dicere: Male factum est ut Juliano ita supplicaretur, sed hoc
quid ad nos pertinet? Quod si diceres, et in his quidem verbis tuis
Catholica vinceret, ad cujus sanctos toto orbe diffusos multo minus
pertinet quidquid dicitis, de quibus vultis, sicut vultis. Sed non
potes dicere, male factum ut Juliano ita supplicaretur: oppilat
fauces, premit linguam domestica auctoritas; Pontius fecit, Pontius
supplicavit, Pontius apostatam justissimum dixit, Pontius apud
apostatam solam justitiam locum habere praedicavit. His verbis sibi
Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse
Julianus expressit. Exstant allegationes vestrae: non haec incerta
fama, sed publica monumenta testantur. An forte quia contra unitatem
Christi, petitioni vestrae aliquid concessit apostata, verum putas
esse quod dictum est, apud eum solam locum habere justitiam? quia vero
imperatores christiani, quod valere arbitrantur ad Christi unitatem,
contra vestram statuunt voluntatem, Christianitatis invidi
appellantur? Sic desipiant omnes haeretici, et resipiant ut non sint
haeretici.
206. Et ubi, inquies, impletum est quod Dominus dicit, Veniet
tempus, ut qui vos occiderit, putet se Deo officium facere (Joan.
XVI, 2)? Neque enim hoc de Paganis dici potuit; qui non
propter Deum, sed propter idola Christianos persequebantur. Non
videtis, si hoc de his imperatoribus dictum esset, qui gaudent de
nomine christiano, hoc eos utique praecipue fuisse jussuros, ut
occideremini: quod nunquam omnino jusserunt. Sed vestri hostili more
legibus repugnando poenas debitas luunt; et voluntarias mortes suas,
dum nobis invidiosas putant, sibi perniciosas non putant. Quod si de
regibus nomen Christi honorantibus illud a Domino dictum esse
arbitrantur, quaerant quid Catholica in Oriente perpessa sit, quando
Valens imperabat arianus. Ecce haberem, quo intelligerem impletum
esse, quod Dominus ait, Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet
se officium Deo facere: ne sibi ad famae gloriam haeretici
assumerent, si quid adversus eorum errorem imperatores catholici
praecepissent. Verumtamen tempus illud post ascensionem Domini
completum esse reminiscimur; sancta Scriptura hujus rei testis omnibus
nota est. Judaei putabant se officium Deo facere, cum Apostolos
occidebant. Inter hos qui officium Deo arbitrabantur se exhibere,
etiam Saulus noster, nondum noster, fuit: ita ut hoc inter laudes
suas praeteritas et obliviscendas enumeret, Hebraeus, inquit, ex
Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens
Ecclesiam (Philipp. III, 5, 6). Ecce qui putabat officium
se Deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. Nam
quadraginta Judaei conjuraverant ut interficerent eum, quando fecit
hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite septus
evaderet (Act. XXIII, 12-33). Sed nondum erat qui ei
diceret, Quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque
regalibus? non erat qui ei diceret, Audes per milites quaerere
tuitionem, cum Dominus tuus per eos ductus sit ad passionem? Nondum
erant ista deliramenta, sed contra haec futura jam tunc illa parabantur
exempla.
207. Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: Sed ut
caetera taceam, in vestris exemplis advertite, imperatores quamplures
ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Hoc in
epistola tua cum legissem, intentissime exspectabam quid dicturus, et
quos enumeraturus esses: cum ecce mihi, quasi relinquendo, coepisti
commemorare Neronem, Domitianum, Trajanum, Getam , Decium,
Valerianum, Diocletianum, Maximianum. Fateor plures esse: sed tu
prorsus contra quos loquaris, oblitus es. Nonne isti omnes pagani
fuerunt, et universaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti
sunt? Evigila ergo: nam isti communionis nostrae non fuerunt;
unitatem ipsam, vel unde nos, sicut vos putatis, vel unde vos, sicut
Christus docet, existis , totam persequebantur. Tu autem
proposueras ostendere nostros imperatores ac judices persecutionem vobis
faciendo periisse. An nec tu exigis ut istos computemus, quia
relinquens eos commemorasti dicens, Ut relinquam Neronem: et sub
ista relictione per caeteros cucurristi ? Quid opus fuit ergo ut
commemorarentur ad rem non pertinentes? Sed quid ad me? Jam istos
tecum relinquo: nunc saltem procedant isti quos promisisti quam
plures. Nisi forte propterea non inveniuntur, quia eos periisse
dixisti.
208. Sequeris enim jam, et episcopos nominas, quos de traditione
codicum soletis arguere. De quibus et nos solemus respondere: Aut
non probatis, et ad neminem pertinet; aut probatis, et ad nos non
pertinet. Suam enim sarcinam portaverunt, vel bonam vel malam: et
bonam quidem credimus; sed qualemlibet, tamen suam: sicut vestri
mali, nec ipsi vestram, nec vos ipsorum; sed vestrum omnium communis
pessima sarcina schisma est. Hoc saepe jam diximus. Exhibe igitur
non episcoporum nomina, sed imperatorum ac judicum nostrorum, qui vos
persequendo perierunt. Hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc
nos intentissimos feceras. Audi, inquit, periit Macarius, periit
Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta
perierunt. Duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit.
Cui hoc placeat, quaeso te? tibi ipse nonne displices? Promittis
quam plures imperatores ac judices nostros te commemoraturum, qui vos
persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos vel
judices vel Comites. Illud enim quod adjungis, Cunctique Comites
vestri Dei pariter vindicta perierunt, ad rem non pertinet. Hoc
quippe modo jam dudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem
nominares. Cur ergo imperatores nostros, id est, nostrae communionis
non commemorasti? An timuisti ne reus majestatis accusareris? Ubi
est Circumcellionica fortitudo? Deinde quid agis de illis, quos tot
superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: Quid nos
quaerebas? Causam enim tuam nihil adjuverunt: et tamen nominati
sunt. Deinde qualis es, qui eos quos periisse commemoras, nominare
formidas? Saltem ipsos judices vel Comites, quos videris non
timuisse, plures nominares. Remansisti autem ad Macarium et
Ursacium. Itane quam plures illi, duo isti sunt? An quod pueri
didicimus, sapis? Si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit,
singularis, an pluralis; quid esse respondeam, nisi pluralem? Sed
adhuc etiam non defit quod dicam. Eximo inde Macarium: neque enim
dixisti quomodo perierit. An forte quisquis vos persequitur, nisi in
hac terra fuerit immortalis, quando mortuus fuerit, propter vos
mortuus existimabitur? Quid, si non in tam longo imperio
Constantinus, et tam longa felicitate vixisset, qui primus adversus
vestrum errorem multa constituit; et quid, si non Julianus tam cito
abreptus esset e vita, qui vobis basilicas dedit ? quando ista
garriendi finem faceretis , cum et modo tacere nolitis? Nec tamen
dicimus nos, ideo cito mortuum Julianum, quia vobis basilicas dedit.
Possumus enim esse in his pariter copiosi, sed nolumus esse pariter
vani. Proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium
. Cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursacium; repetisti nomen
Ursacii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti:
Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites,
canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Unde satis apparet, cum
de Macario majorem invidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos,
non Ursacianos appelletis; multo maxime te de illo fuisse dicturum,
si de morte ejus aliquid tale dicere potuisses. Ex his itaque duobus,
ubi pluralem numerum posuisti, sejuncto Macario, remanet Ursacius
nomen proprium numeri singularis. Ubi est igitur tam plurium illorum
tam minax et tremenda promissio?
209. Jam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui
noverunt, quantum opinor, intelligunt, quod cum dixisses, Periit
Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter
vindicta perierunt; tanquam exigentibus ut probares, quia revera nihil
aliud vel auditor vel lector exigeret, statim connexuisti magnum
documentum, quo probares cunctos Comites nostros Dei pariter vindicta
periisse. Ursacium namque barbarica, inquis, pugna prostratum,
saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt.
Hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur, dicere, omnes
episcopos vestros Dei vindicta in carcere defecisse: et cum ab eo
fuerit flagitatum unde hoc probet, adjungere statim, Optatus namque
de satellitio Gildonis accusatus, tali genere mortis exstinctus est.
Has nugas audire et discutere et refellere cogimur: tantum timemus
infirmis, ne intellectu tardiore in vestros laqueos celeriter currant.
Istum autem Ursacium, si forte bene vixit, et vere ita mortuus est,
consolabitur promissio Dei dicentis, Sanguinem animarum vestrarum
exquiram de manibus omnium bestiarum (Gen. IX, 5).
210. Quod autem nobis calumniamini, dicentes, a nobis in vos ad
iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus divinam
Scripturam, sed potius militiam nostram suggerimus: non puto vos
usque adeo surdos esse adversus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non
potius timeatis ne noverint ea. Sed velitis nolitis, intrant
Ecclesiam, et si nos tacemus, lectoribus admovent aurem: atque, ut
de caeteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum, quem tu
commemorasti, intentissime accipiunt. Dixisti enim, quod eos non
doceamus, nec eos volentes sinamus ut noverint quod scriptum est, Et
nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite
Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite
disciplinam, nequando irascatur Dominus, etc. Credite et ista
cantari, et illos audire: sed utique audiunt et illud superius in
eodem psalmo, quod tu, nisi fallor, propterea praeterire noluisti ,
ne timuisse intelligereris. Audiunt ergo et illud: Dominus dixit ad
me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal.
II). Quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic haereditati
Christi contradicunt, et eam ad exiguam partem terrae redigere
conantur: mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in
consequentibus audiunt, Servite Domino in timore; in quo illi
servire possint, in quantum reges sunt. Omnes enim homines servire
Deo debent: aliter communi conditione, qua homines sunt; aliter
diversis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud.
Non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum
est (Isai II, 18, et Zach. XIII, 2), posset quisquam
jubere privatus. Habent ergo reges, excepta generis humani
societate, eo ipso quo reges sunt, unde sic Domino serviant, quomodo
non possunt qui reges non sunt.
211. Ista ergo cum cogitant , audiunt et illud quod de tribus
pueris ipse commemorasti, et audiunt solemnitate mirabili. Tunc enim
eadem Scriptura maxime in Ecclesia cantatur, quando ipsa festivitas
ferventiores facit etiam eos qui caetero anno pigriores sunt. Quid
ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres
pueros missos in caminum ignis ardentis quia regi ad iniquitatem
adorandi simulacri consentire noluerunt; nisi ut cogitent piam
libertatem sanctorum nec regia potestate, nec poenae immanitate posse
superari? gaudentque se non esse ex numero talium regum, qui
contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant. Porro autem cum in
consequentibus audiunt, eumdem regem, non solum puerorum, sed et
flammarum Deo servientium tanto miraculo territum, etiam ipsum
coepisse Deo servire in timore, et exsultare cum tremore, et
apprehendisse disciplinam; nonne intelligunt ideo ista esse
conscripta, et tanta celebritate recitari, ut et servis Dei ne ad
sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus ut ad religionem Deo
credant, proponantur exempla? Volentes ergo et isti ex ipsius
admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis,
intelligere, et crudiri, et servire Domino in timore, et exsultare
cum tremore, et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid
ille rex postea dixerit. Dixit enim propositurum se decretum omnibus
populis quibus imperitabat, ut quicumque dixissent blasphemiam in Deum
Sidrac, Misac, et Abdenago, interirent, et domus eorum
dispergerentur. Et si hoc eum decrevisse cognoscunt, ne
blasphemaretur Deus temperator ignium, et liberator trium puerorum;
profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis
fidelibus idem ipse Deus exsuffletur remissor peccatorum, et liberator
jam totius orbis terrarum.
212. Vide itaque, cum adversus vos aliquid pro unitate catholica
reges christiani constituunt, ne forte in labiis vestris tanquam
Scripturarum divinarum imperitos eos arguatis, in corde autem vestro
satis doctos esse doleatis. Quis enim ferat istam vestram sacrilegam
odiosamque fallaciam, in ipso uno Daniele reges accusare, quia in
lacum leonum missus est; et reges non laudare, quia sublimiter
honoratus est; cum etiam quando missus est, magis eum salvum futurum,
quam moriturum, ipse rex crederet, et de illo sollicitus non
coenaret? Deinde audetis dicere Christianis, Quid vobis est cum
regibus saeculi? quia Daniel a rege persecutionem passus est; et non
respicere ipsum Danielem somnia regibus fideliter interpretantem,
dominum regem appellantem, munera et honores accipientem? Itemque et
in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas
missi sunt, invidiae flammas de regibus excitare; quod autem a rege
sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? Ecce rex
fuerit persecutor, cum objecit leonibus Danielem: quid cum eo salvo
recepto gaudens et gratulans inimicos ejus dilaniandos et consumendos
eisdem leonibus misit (Dan. II-VI), fuit persecutor, an non
fuit? Volo respondeas. Si enim fuit, cur ei Daniel ipse non
restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset: et
nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione revocemus? Si autem
propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum virum commissum
justissime vindicavit; quomodo vindicandum est a regibus, quod
Christi Sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in
periculum missa sunt, sic vindicari meruerunt? Item concedo et
manifestum est, persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod
simulacrum adorare noluerint, misit in flammam: sed quaero utrum
fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et
domus eorum vastarentur, qui blasphemarent unum Deum verum? Si enim
persecutor fuit, cur ad verba persecutoris respondetis, Amen ? Si
autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui vos a blasphemiae
furore deterrent? Si enim cogunt vos supplicare idolo, illi sunt
similes impio regi, vos tribus pueris: si autem prohibent repugnare
Christo, vos estis impii, si hoc facitis. Quid sint autem illi, si
hoc terribiliter vetant, ego non dico: tu inveni aliud quod dicas, si
pios imperatores non vis dicere.
213. Si haec exempla de Daniele et tribus pueris ego
commemorassem, fortasse resisteres, et in haec nostra tempora ex illis
temporibus sumi non debuisse clamares: Deo gratias, quod ea ipse
posuisti, ad id quidem quod volebas, sed vides ea potius valuisse ad
id quod nolebas. Annon est ista vestra fallacia; sed error humanus
est? Utinam ita sit. Emenda ergo; ne timeas, non inde eris minor:
imo vero majoris ingenii est, animositatis flammas confitendo
exstinguere, quam falsitatis nebulas intelligendo vitare.
|
|