|
216. PETIL. dixit: Si amicos nos
vultis, quare invitos attrahitis? Si autem inimicos fingitis, cur
occiditis inimicos?
217. AUG. respondit: Nec invitos attrahimus, nec occidimus
inimicos: sed quaecumque vobiscum agimus, quanquam vobis agamus
invitis, ex charitate tamen agimus, ut volentes vos corrigatis,
correctique vivatis. Nam nemo vivit invitus: et tamen puer ut hoc
volens discat , invitus vapulat, et hoc plerumque ab homine
charissimo. Et haec quidem vobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc
enim eorum potestas divinitus ordinata est: sed cum et isti non
feriunt, vos clamatis.
|
|