CAPUT XCV.

218. PETIL. dixit: Quae autem ratio est, quaeve inconstantia vanitatis, quod cum nos falso vocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis?

219. AUG. repondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi vos ab haeretico errore nollemus: cum autem hoc vobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? Dissensio quippe vos et divisio facit haereticos: pax vero et unitas facit catholicos. Cum ergo inde huc venitis, desinitis esse quod odimus, et incipitis esse quod amamus.