CAPUT XCVI.

220. PETIL. dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis . Si innocentia vobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?

221. AUG. respondit: O acutissimam complexionem, an potius ineptissimam loquacitatem! Nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? Nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, vel rursus ex aliis duobus sive ex istis, non possem nisi unum eligere quod dicerem: nunc vero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus, an vos rei sitis, et vis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. At ego nolo unum dicere; quia utrumque dico, et nos innocentes, et vos reos. Nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus vestris, quicumque in Catholica possumus salva conscientia dicere, nec sanctos codices nos tradidisse, nec idolorum supplicationibus consensisse, nec quemquam occidisse; vel si quid aliud mali soletis objicere: nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum coelorum, sed contra se ipsos clausisse: quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat (Galat. VI, 5). Ecce habes unum. Et vos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud vos a quibusdam committuntur, et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo vestrum se potest dicere immunem, quamdiu non communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de Ecclesia quae per omnes gentes diffunditur, incipiens ab Jerusalem, Christum fuisse mentitum (Luc. XXIV, 47). Ecce habes alterum. Ecce reddidi tibi duo, quorum tu volebas ut unum diceremus. Utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici; et saltem, si hoc volebas, rogare nos, ut unum diceremus, cum videres quia utrumque possemus.

222. Sed si innocentia vobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? Respicite paululum catervas vestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt: et agnoscite quorum potius vox esse debeat, Quid nos ferro sectamini? Aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? Hic breviter respondeo: Ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei, et incipiatis esse innocentes. Ecce utrumque elegi nostrum, et ad vestrum utrumque respondi: modo tu elige unum de duobus: Innocentes estis, an nocentes? Neque potes utrumque dicere: sed dic utrumque, si hoc placet. Certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes, in qua estis nocentes. Si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus: si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. Sed quia horum duorum alterum vobis usurpatis, alterum a nobis auditis: usurpatis enim vobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie vivatis: accipe iterum de utroque quid dicam. Si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? Si autem nocentes, quare ad ejus misericordiam non confugitis? Nam et testimonium ejus est de orbis unitate, et misericordia ejus in fraterna charitate.