CAPUT XCVII.

223. PETIL. dixit: Postremo, ut saepe jam diximus, qualis est vestra praesumptio, ut de regibus praesumatis, dicente David,

“Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine: bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus”

(Psal. CXVII, 8, 9).

224. AUG. respondit: Nos non speramus in homine; sed, quantum possumus, homines admonemus ut in Domino sperent: nec speramus in principibus; sed, quantum possumus, principes admonemus ut in Domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate Ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. Neque enim et Apostolus in illo tribuno speravit tanquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati; aut in ipsis armatis tanquam in hominibus, quorum multitudine septus evasit insidias perditorum (Act. XXIII, 12-33). Sed nec vos ipsos, quod ab Imperatore basilicae vobis ut redderentur petistis, arguimus, tanquam in Juliano principe speraveritis: sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaveritis, a cujus unitate ipsas basilicas separastis. Eas enim jubente inimico Christi accepistis, in quibus jussa Christi contemneretis, dum validum et verum vobis videtur quod Julianus constituit, dicens, Hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano, et caeteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quae adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur: invalidum autem et falsum quod Christus constituit, dicens: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Id. I, 8). Obsecramus vos, corrigimini: redite ad hanc evidentissimam totius orbis unitatem, ut non verbis apostatae Juliani, sed verbis Salvatoris Christi, in antiquum statum cuncta revocentur. Miseremini animae vestrae. Non jam Constantinum et Julianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. Non dicimus, Si vos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola justitia locum haberet, quibus precibus et Rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati universaliter usa est: multo minus nos criminari a vobis debemus, tanquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino vel a caeteris christianis imperatoribus, nulla sacrilega adulatione petivimus; aut si quid ipsi non petentibus nobis, memores rationis quam Domino reddituri sunt, sub cujus verbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti, Et nunc, reges, intelligite, etc., et alia multa, ultro pro Ecclesiae catholicae unitate constituunt. Sed taceo de Constantino: Christum et Julianum vobis opponimus; parum dico, Deum et hominem, Filium Dei et filium gehennae, Salvatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. Cur in basilicis possidendis Juliani Rescriptum tenetis, et in Ecclesiae pace amplectenda Christi Evangelium non tenetis? Clamamus et nos, Quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur. Antiquius est Evangelium Christi, quam Rescriptum Juliani: antiquior est unitas Christi, quam pars Donati: antiquiores sunt Ecclesiae preces ad Dominum pro unitate Christi, quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Julianum pro parte Donati. An perperam geritur, cum reges prohibent divisionem; et non perperam geritur, cum episcopi dividunt unitatem? Perperam geritur, cum ad defendendam Ecclesiam, Christi testimonio reges serviunt; et non perperam geritur, cum ad negandam Ecclesiam, Christi testimonio episcopi contradicunt? Obsecramus ergo, ut non contra Evangelium, sed secundum Evangelium etiam verba ipsius Juliani, cui sic supplicastis, audiantur, et ea quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur.