|
225. PETIL. dixit: Vos,
vos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum vestras
divitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum
diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum vobis patrocinia
comparastis: non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt
ruituros, satque in magno vitae periculo appetunt quod timetur: velut
tyrannicus furor ut neminem metuat, vult cum suo periculo vel timeri:
sic, sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna vel poenas
sine vestra formidine spectaturi. Si hoc est vitare periculum, fugere
sub ruinam; necnon etiam damnabilis fides est, fidem latroni servare.
Postremo dementis lucri commercium est, vestras animas perdere, ne
divitias amittatis. Dicit enim Dominus Christus:
|
“Si omnem mundum
lucrifacias, et animam tuam perdas, quam dabis commutationem pro anima
tua”
|
|
(Matth. XVI, 26)?
226. AUG. respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor,
si ea quisquam in bona causa uteretur. Omnino bene deterruisti
homines, divitias praeponere animae suae. Sed vos qui haec audistis,
et nos paululum audite: hoc enim et nos dicimus, sed attendite
quemadmodum. Si vobis minantur reges auferre divitias, quia Judaei
secundum carnem non estis, aut quia idola vel daemonia non colitis,
aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica
permanetis; eligite potius perire divitias vestras, ne ipsi pereatis:
sed nec aliud quidquam, nec ipsam temporalem vitam saluti aeternae quae
in Christo est praeferatis. Si autem reges vobis propterea damna vel
damnationem minantur, quia estis haeretici; terrent vos illi, non
crudeliter, sed misericorditer: vos autem non fortiter, sed
pertinaciter non timetis. Audite ergo Petrum dicentem, Quae autem
gloria est, si peccantes poenas patimini (I Petr. II, 20)?
ut neque hic habeatis terrena solatia, nec in futuro saeculo vitam
aeternam; sed et hic angustias infelicium, et ibi gehennas
haereticorum? Vides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est,
prius te debere ostendere utrum teneas veritatem, et tunc exhortari
homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter
tenent: cum hoc non ostendas; quia non potes; non quia ingenium
deest, sed quia mala causa est; cur festinas exhortationibus tuis
facere homines et mendicos et imperitos, et egentes et errantes, et
pannosos et contentiosos, et famelicos et haereticos, et in hoc
saeculo bona temporalia perdentes et in Christi judicio mala aeterna
invenientes? Cautus autem filius, qui timendo flagellum patris
recedit a cubili serpentis, nec vapulat, nec perit. Qui autem
dolores disciplinae prae sua perniciosa voluntate contemnit, et
vapulat, et perit. Jam non intelligis, vir diserte, quoniam qui pro
pace Christi omnibus terrenis caruerit, Deum habet: qui autem pro
parte Donati vel paucos nummos perdiderit, cor non habet .
|
|