|
11. Haec vobis, Christiani catholici fratres
charissimi, pro negotio praesenti suffecerint: quae si catholica
dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non
nimis curo quod mihi vel congregali vestro, vel certe cani vestro,
conviciatur quilibet inimicus; dummodo me magis pro vestra, quam pro
mea defensione latrare compellat: qua tamen si opus esset ad causam,
brevissima facillimaque uterer, totum scilicet vitae meae tempus
antequam perciperem Baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates
erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in ejus
temporis defensione meam gloriam quaerere viderer, non illius qui me
per gratiam suam et a me ipso liberavit. Unde illam vitam meam cum
vituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque
adeo sum ingratus ut doleam: quantum quippe ille accusat vitium meum,
tantum ego laudo medicum meum. Quid ergo jam de illis praeteritis
atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus
multa quidem falsa dixit, sed plura vera non dixit? De tempore autem
vitae meae quod est post Baptismum, vobis quicumque me nostis,
superfluo loquor ex iis quae nota esse hominibus possunt: hi vero qui
me non noverunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me
credant Petiliano quam vobis. Nam si laudanti amico credendum non
est, nec inimico detrahenti. Restant ea quae occulta sunt hominis,
ubi sola conscientia testis est , quae testis esse apud homines non
potest. In his me Petilianus manichaeum esse dicit, loquens de
aliena conscientia: hoc ego me non esse dico, loquens de mea
conscientia. Eligite cui credatis. Verumtamen quoniam nec ista brevi
ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque
unius hominis merito, sed de sanctae Ecclesiae veritate versatur; ad
vos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati,
Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo non
audirem, si vestram perditionem contemnerem: sed charitatis
christianae viscera non haberem.
|
|