|
12. Quid ergo mirum, si cum grana de area
dominica excussa, simul cum terra et palea introrsum traho, injuriam
resilientis pulveris suffero: vel cum Domini mei oves perditas
diligenter inquiro, spinosarum linguarum vepribus laceror? Obsecro
vos, deponite paululum studia partium, atque inter me et Petilianum
cum aliqua aequitate judicate. Ego Ecclesiae causam volo ut
noveritis, ille ut meam: ad quid aliud, nisi quia testibus meis,
quos in causa Ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne
credatis; Prophetae enim sunt, et Apostoli, et ipse Prophetarum et
Apostolorum Dominus Christus: de me autem quidquid dicere voluerit
, homini adversus hominem, et vestro adversus alienum, facile
creditis? Et si quos vitae meae testes adhibuero, quid magnum est ut
dicat, non eis esse credendum, et hoc vobis cito persuadeat:
praesertim quando quisquis pro me ullum verbum fecerit, inimicus parti
Donati, ac per hoc vester continuo deputabitur? Regnat itaque
Petilianus: quando in me quaelibet convicia jaculatur, ei omnes
acclamatis et plauditis. Hanc sibi invenit vincibilem causam, sed
judicibus vobis: nec testem nec argumentum requiret, cui hoc solum est
probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis, copiosissime
maledicit. Nam quoniam divinae Scripturae testimonia, cum pro
Ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, vobis dolentibus
remanet mutus; elegit materiam, ubi vobis faventibus loquatur, et
victus verum simulans statum , talia vel etiam sceleratiora dicat in
me. Mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod qualiscumque in ea sim,
tamen Ecclesia pro qua loquor invicta est.
|
|