CAPUT XII.

13. Homo sum enim de area Christi; palea si malus, granum si bonus. Non est hujus areae ventilabrum lingua Petiliani: ac per hoc quidquid in ejus paleam mali etiam vere dixerit, nullo modo frumentis ejus praejudicat. Quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque jactaverit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in coelis. Sanctis enim Dei servis sancteque Deo militantibus, non adversus Petilianum atque hujusmodi carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum (Ephes. VI, 12), quales sunt omnes adversarii veritatis, quibus utinam dicamus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 12): hanc ergo militiam militantibus servis Dei quaecumque ab inimicis convicia criminosa dicuntur, quae apud malevolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. Cum enim per bonam famam probamur utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur, diligamus, per arma justitiae dextera et sinistra diabolum vincimus. Quae cum Apostolus commemorasset dicens, Per arma justitiae dextera et sinistra; continuo tanquam exponens quid dixerit, Per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 7, 8), et caetera talia: gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dexteris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.