CAPUT XIII.

14. Si ergo sum Dei servus et miles non reprobus, quamlibet disertus conviciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quia mihi armorum sinistrorum faber solertissimus paratus est ? Opus est ut his in adjutorio Domini mei peritissime dimicem, et eis illum feriam contra quem invisibiliter pugno, qui perversissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum oderim, ac sic praeceptum Christi quod ait, Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35), implere non possim. Quod a me avertat ejus misericordia, qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me, ut pendens in cruce diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34): meque de Petiliano et talibus inimicos meis dicere doceret, Domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur.