|
15. Proinde si impetravero a vobis, sicut
intendi, ut remoto ab animis vestris omni studio partium, inter me et
Petilianum aequi judices sitis; ostendam vobis non eum respondisse
scriptis meis: ut intelligatis quia veritatis inopia coactus sit causam
relinquere, et in hominem qui eam sic egit ut respondere ille non
posset, quae potuit maledicta jactare. Quanquam tanta manifestatione
clarent quae dicturus sum, ut etiamsi studio partium et odio mei
vestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe
apud vosmetipsos in cordibus vestris verum me dixisse fateamini.
16. Ego enim respondens primae parti scriptorum ejus, quae tunc in
manus meas venerat, praetermisso convicioso et sacrilego multiloquio,
ubi ait, Bis Baptisma nobis objiciunt ii, qui sub nomine Baptismi
animas suas reo lavacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes
cunctae mundiores sunt; quos perversa munditia aqua sua contigit
inquinari: illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum, quod
ait, Conscientia namque dantis attenditur, quae abluat accipientis.
Et quaesivi unde abluendus sit qui accipit Baptismum, cum dantis
polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat
(Supra. lib. 1, cap. 1).
|
|