CAPUT XV.

17. Legite nunc ejus copiosissima maledicta, quae in me inflatus et iratus effudit; et videte utrum quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accepit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ignorat accipiens. Obsecro vos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate versiculos, omnia verba versate, omnes syllabas enucleate; et dicite mihi, si inveniritis, ubi responderit, cum dantis conscientia polluta est, unde sit ejus abluenda qui hoc accepturus ignorat.

18. Quid enim ad rem pertinuit , quia verbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: Conscientia namque sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam ut noveritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil ejus sublevat defectionem. Ad ipsa enim verba rursus interrogo, et utrum responderit quaero : Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est, et hoc accepturus ignorat? Ad hoc responderi flagitate, neminem relicta causa conviciose alienari permittite: Si conscientia sancte dantis attenditur: videte quia non dixi, conscientia dantis; sed addidi, sancte dantis: Si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde igitur abluendus est, qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat?