|
19. Eat nunc, et anhelis pulmonibus ac
turgidis faucibus me tanquam dialecticum criminetur: imo non me, sed
ipsam dialecticam velut mentiendi artificem in populare judicium ream
devocet, et in eam quamlibet fragosissimo strepitu advocati forensis
ora distendat. Dicat quidquid vult apud imperitos, unde stomachentur
docti, illudantur indocti. Me propter rhetoricam, Tertulli
oratoris, a quo accusatus est Paulus (Act. XXIV, 1),
vocabulo denotet: sibi propter advocationem, in qua potentiam quondam
suam jactat, Paracleti nomen imponat, atque ob hoc se cognominalem
Spiritus sancti, non esse, sed fuisse deliret. Manichaeorum
immunditias libentissime exaggeret, easque in me latrando detorquere
conetur. Ignotorum mihi et notorum gesta recitet damnatorum, et quod
ibi amicus quondam meus magis ad defensionem suam me nominavit
absentem, in calumniam praejudicati criminis, nescio quo novo et suo
jure, convertat. Titulos epistolarum mearum a se, vel a suis, sicut
eis placuit, inscriptos legat, et tanquam me in eis comprehendisse se
gestiat: confitentem eulogias panis simpliciter et hilariter datas,
ridiculo nomine venenosae turpitudinis ac furoris infamet, et de vestro
corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri, marito non
solum conscio, verum etiam favente , credi sibi posse praesumat.
Quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus
episcopatus mei , velit valere adversus me: quod autem a sancto
concilio de hoc quod in nos ita peccavit, veniam petivit et meruit,
nolit valere pro me; ita christianae mansuetudinis et praecepti
evangelici vel nescius vel oblitus, ut etiam quod fratri ut sibi
ignosceretur humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur.
|
|