CAPUT XVII.

20. Pergat etiam sermone multiloquo, sed plane vaniloquo, in ea quae prorsus ignorat, vel in quibus potius abutitur ignorantia plurimorum: et ex confessione cujusdam feminae, quod catechumenam se dixerit Manichaeorum, quae sanctimonialis in Catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo dicat, et scribat, nesciens, aut nescire se fingens, non illic ita appellari catechumenos tanquam eis baptismus quandoque debeatur; sed eos hoc vocari, qui etiam Auditores vocantur, quod videlicet tanquam meliora et majora praecepta observare non possint, quae observantur ab eis quos Electorum nomine discernendos et honorandos putant. Me etiam presbyterum fuisse Manichaeorum, vel falsus vel fallens, mirabili temeritate contendat. Verba tertii libri Confessionum mearum, quae per se ipsa, et de multis ante et postea dictis manifestissima sunt legentibus, sub quo ei videtur intellectu proponat atque arguat. Furem me denique verborum suorum, quod duo subtraxerim, tanquam eis repositis victor exsultet.