CAPUT XVIII.

21. In his certe omnibus, sicut legendo cognoscere vel recognoscere poteritis, impetum quidem liuguae suae quo libuit ambitu jactationis exercuit: nusquam tamen dixit unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat. At ego inter strepitum vel post strepitum ejus grandem, et nimis ut putat ipse terribilem, lente, ut dicitur, et bene hoc ipsum repeto, et ut respondeatis exposco: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde est abluendus, qui maculosam conscientiam dantis ignorat? Et per totam ejus Epistolam ad hoc non invenio aliquid dictum.