CAPUT PRIMUM.

1. Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti adversus catholicam Ecclesiam, pro parte Donati, nec aliquid valuisse dicere idoneum, nec tacere permissum. Quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea quibus parti epistolae tuae, quae in manus meas tunc venerat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi? Vidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam, quam tenemus et defendimus veritatem, ut quid contra eam dicendum esset, quo convicta refelleretur, invenire non posses. Attendisti etiam, multorum qui ea legerant, exspectationem in te esse conversam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua evaderes, quo ex tantis angustiis, quibus te Dei verbum circumvallarat, erumperes. Hic tu, qui debueras, contempta opinione vanorum, pergere in veram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus Scriptura praedixit: Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem (Psal. LI, 5). Proinde si et ego tibi vellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut ii qui nos legerent, alii detestatos abjicerent sana gravitate, alii suaviter haurirent malevola voluntate ? Ego quando cuique vel dicendo vel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi Dominus donat, frenatis atque contritis vanae indignationis aculeis, auditori lectorive consulens, non ago ut efficiar homini conviciando superior, sed errorem convincendo salubrior.

2. Si enim qualecumque cor habent, qui ea quae scripsisti considerant; quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica vel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodam modo publico, privata quadam simultate hominis unius vitam maledicis opprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? Tam male existimasti, non dicam de Christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum venire prudentium, qui se a personis nostris tollerent, et quaestionem potius quae inter nos verteretur inquirerent, nec qui vel quales essemus, sed quid pro veritate vel contra errorem diceremus attenderent? Horum judicium tibi reverendum fuit, horum reprehensio praecavenda, ne te arbitrarentur nihil invenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. Sed videlicet quorumdam levitate atque vanitate, qui libenter audiunt lites jurgantium disertorum, ut cum attendunt quam eloquenter convicieris, non intueantur quam veraciter convincaris. Simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem; atque ita hominibus, non ad disputantium, sed ad litigantium verba conversis, obscuraretur veritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. Ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? Domum Dei mei, cujus decorem dilexi, praeconio servientis vocis extollam, me vero humiliabo et abjiciam. Elegi enim abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis haereticorum (Psal. LXXXIII, 11). A te ergo, Petiliane, sermonem parumper avertam; et ad eos convertam, quos a me maledictis tuis es conatus avertere, quasi hoc ego moliar, ut homines ad me convertantur, et non potius mecum ad Deum.