|
22. Nam fortasse dicet mihi aliquis
vestrum: Haec omnia quae dixit in te, ad hoc valere voluit, ut te
deformaret, ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicujus
momenti esse te existiment, vel ipsi, vel ii quos ad vestram
communionem traducere niteris. Caeterum ex quo proposuit verba
Epistolae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa
responderit. Ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta ejus
consideremus. Excepto ergo prooemio quo volui animum praeparare
lectoris, et pauca ejus verba prima contumeliosa magis quam ad rem
pertinentia praeterire, Ait, inquam, Conscientia namque dantis
attenditur, quae abluat accipientis. Quid, si lateat dantis
conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis
abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis
attenditur, quae abluat accipientis? Si enim dixerit ad accipientem
non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc
valebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui
non possit nesciens maculari. Sufficiat ergo, ut alterius conscientia
maculosa, cum ignoratur, non maculet: numquid autem etiam abluere
potest? Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis
polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat;
praesertim cum addat et dicat, Nam qui fidem a perfido sumpserit, non
fidem percipit, sed reatum (Supra. lib. 1, cap. 1, nn. 2,
3)?
|
|