|
23. Haec omnia verba Petilianus ex litteris
meis refellenda proposuit: videamus ergo utrum refellerit, utrum
omnino responderit. Addo enim verba quae me subtraxisse calumniatur,
et eadem ipsa sic repeto, ut etiam brevius. Addendo enim haec duo
verba, etiam ad brevitatem propositionis hujus me plurimum adjuvit.
Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, et
qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum;
unde abluitur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat;
et cum fidem nesciens sumit a perfido? rogo, unde abluitur? Dicat
nobis, non eat in aliud, non obtendat nebulas imperitis. Postremo
saltem multis et anfratuosis circuitibus interpositis et peractis,
tandem aliquando dicat nobis unde abluitur accipientis conscientia,
quando maculosa perfidi baptizaptis occulta est, si conscientia sancte
dantis attenditur, quae abluat accipientis, et qui fidem sciens a
perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Nesciens enim
sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed maculosam
et occultam: unde ergo abluitur? unde ergo percipit fidem? Si enim
nec tunc abluitur, nec tunc percipit fidem, cum baptizator perfidus et
maculosus occultus est; cur eo postea prodito atque damnato, non denuo
baptizatur, ut abluatur fidemque percipiat? Si autem illo perfido et
maculoso occulto iste abluitur et percipit fidem; unde abluitur, unde
percipit, ubi non est conscientia sancte dantis, quae abluat
accipientis? Hoc dicat, ad hoc respondeat: Unde abluitur, unde
percipit, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat
accipientis; et haec ibi non est, quando baptizator maculosus et
perfidus latuit? Nihil ad || hoc responsum est omnino.
|
|