|
24. Sed ecce angustatus in causa, rursum
in me impetum facit nebulosum atque ventosum, ut veritatis serenitas
obscuretur; et fit summa inopia copiosus, non vera dicendo, sed
maledicta inania non emendo . Tenete sane intentissime atque
fortissime quid debeat respondere, id est, unde abluatur accipientis
conscientia, cum maculosa dantis occulta est: ne forte hoc vobis e
manibus flatus ejus excutiat, vosque ipsi sermonis turbidi caliginosa
tempestate rapiamini, ut vel discessum vel quo redeundum sit omnino
nesciatis. Et videte hominem vagari qua potest, dum pro negotio quod
suscepit, stare non potest. Videte quam multa dicat, non habendo
quod dicat. Dicit me labi lubricum, sed teneri: nec destruere, nec
confirmare quod objicio, incerta pro certis excogitare, non permittere
legentes quae vera sunt credere, sed facere ut altius dubia
suspicentur. Dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis
. Conatur etiam insinuare quid Academici sentiant de falsitate vel
fallacia sensus humani, etiam in his omnino quid loquatur ignorans.
Dici ab eis asserit, nives nigras esse cum albae sint, nigrumque
argentum, turrem rotundam vel teretem videri cum angulosa sit , remum
in aqua fractum cum sit integer. Et hoc totum propterea, quoniam cum
dixisset, Conscientia dantis vel sancte dantis attenditur, quae
abluat accipientis; contra ego dixi, Quid, si lateat dantis
conscientia, et fortasse maculosa sit? Istae sunt nives nigrae, et
argentum nigrum, et turris rotunda pro angulosa, et remus in aqua
fractus pro integro! rem quippe dixi quae putari possit, et esse non
possit, ut lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit.
25. Et sequitur se, et clamat: Quid est, Quid si; quid est,
Fortassis? nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de qua
ille tuus ait:
|
“Quid si nunc redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat?”
|
|
(Terent. Heaut. act. 4, scen. 3, vers. 41). Hoccine
quod dixi, Quid si lateat dantis conscientia, et fortassis maculosa
sit; tale est ac si dixerim, Quid si nunc coelum ruat? Dictum est
utique, Quid si; quia fieri potest ut lateat, fieri potest ut non
lateat: nam quando ignoratur quid cogitet, vel quid admiserit. latet
utique accipientem dantis conscientia; quando autem peccatum ejus
manifestatur, non latet. Dictum est, et fortasse maculosa sit; quia
fieri potest ut lateat et munda sit, et rursus fieri potest, ut lateat
et maculosa sit. Ideo, Quid si; ideo, Fortasse. Numquid huic
simile est, Quid si nunc coelum ruat? O quoties et convicti et
confessi sunt homines se maculosas et adulterinas habuisse
conscientias, cum ab eis baptizarentur ignari, posteaquam manifestato
scelere degradati sunt, et tamen coelum non ruit! Quid hic facit
Pilus et Furius , qui contra justitiam injustitiam defenderunt?
Quid hic facit atheus Diagoras , qui esse Deum negavit, ut de illo
videatur praedixisse propheta, Dixit stultus in corde suo, Non est
Deus (Psal. XIII, 1)? Quid hic isti faciunt? Utquid
nominati sunt, nisi ut intervenirent pro homine non habente quid
dicat; ut dum de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa
videatur, et ad quod non responsum est, responsum esse credatur?
|
|