|
26. Postremo si duo vel tria verba ista,
Quid si, et Fortasse, usque adeo sunt intolerabilia, ut propter
illa excitarentur olim dormientes Academici, et Carneades, et
Pilus, et Furius, et Diagoras, et nives nigrae, et ruina coeli,
et caetera similiter insana et absurda; removeantur de medio. Neque
enim revera sine his non potest dici quod volumus. Ecce sufficit quod
paulo post ita positum est, et ab ipso ex meis litteris interpositum:
Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta
conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat (Supra,
lib. 1, cap. 2, n. 3)? Nempe hic non est? Quid si, et
Fortasse. Respondeatur ergo. Attendite, ne forte in eo quod
sequitur, ad hoc respondeat. Sed ego te, inquit, cavillantem ad
fidem credendi constringo, ne ulterius evageris. Quid argumentis
stultitiae avertis erroribus vitam? quid fidei rationem de rebus
irrationalibus turbas? Hoc uno verbo te teneo et convinco. Haec
Petilianus dixit, non ego. Ista ex epistola Petiliani sunt; sed
cui verba jam duo illa, quae me abstulisse insimulat, addidi, et
nihilominus ostendi inquisitionis meae, cui non respondet, multo
brevius et enodatius fixam stare sententiam. Certe haec illa duo
sunt, sancte, et sciens: ut non sit videlicet conscientia dantis,
sed conscientia sancte dantis; et non sit, qui fidem a perfido
sumpserit, sed qui fidem sciens a perfido sumpserit. Quae quidem
verba non subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non
inveneram. Fieri autem potest ut mendosus fuerit: neque enim et hoc
incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur invidia, et
tale asseratur esse quod dixi, codicem fuisse mendosum, quale si
dicerem nives nigras. Utquid enim ei rependo temerariam suspicionem,
ut dicam quod ipse post addiderit, qui me subtraxisse confinxit; cum
possit istam mendositatis notam sine mea maledica temeritate codex qui
non irascitur sustinere?
|
|