CAPUT XXIII.

27. Et illud quidem primum, id est, sancte dantis, omnino non impedit inquisitionem meam, qua ille vehementer urgetur, utrum ita dicam, Si conscientia dantis attenditur: an vero ita, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, si dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Illud autem alterum quod additur, sciens, ut non dicatur, Qui fidem a perfido sumpserit; sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: fateor, tanquam deesset, me nonnulla dixisse, quorum jacturam facile patior; quoniam magis moram meae facilitati afferebant, quam adjutorium facultati. Quanto enim expeditius, quanto planius et brevius sic interrogo: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et, qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; unde abluitur, quem latet non sancte dantis maculosa conscientia, et unde veram percipit fidem, qui nesciens baptizatur a perfido? Dicatur unde, et ibi omnis causa Baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit; sed si dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.