|
28. Quidquid ergo de duobus istis verbis
vel detractis calumniatur, vel additis gloriatur, nihil
interrogationem meam impedire perspicitis: cui quid respondeat ille non
inveniens, ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam;
dicerem, recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. Quippe
quasi de me agatur, et non de Ecclesiae vel Baptismi veritate, ideo
me dicit subtractis illis duobus verbis argumentatum, ut quasi
conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, ut dicit, mei
sacrilegam ignoravi conscientiam. Quod si ita esset, verbum illud
quod positum est, sciens, additum mihi potius prodesset, et obesset
ablatum. Si enim me ita defendi voluissem, ut baptizatoris mei
putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum:
quando non utcumque ait, Qui fidem a perfido sumpserit; sed, Qui
fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: ut
hinc ego non me reatum, sed fidem percepisse jactarem, quia dicerem,
Non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam dantis hominis
ignoravi. Videte itaque, et numerate, si potestis, quanta superflua
loquatur ad unum Ignoravi, quod me proponit dixisse, cum hoc omnino
non dixerim: quia nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid
criminis in eo qui me baptizavit apparuit, ut ejus me ignorasse
conscientiam, pro mea defensione cogerer dicere.
|
|