CAPUT XXV.

29. Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi; et avocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur; interponit saepe, Ignoravi, inquam: et respondet, Sed si ignorares: et quasi convincit, ne mihi liceat dicere, Ignoravi. Commemorat Mensurium, Caecilianum, Macarium, Taurinum, Romanum, et eos contra Ecclesiam Dei fecisse affirmat, quae ignorare non possem, eo quod Afer sim, et aetate pene jam senex: cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati: causam vero Caeciliani legerim, quod ad Constantinum ipsi detulerint, et ab episcopis quos ille imperator judices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius vero et Taurinus et Romanus, quidquid vel judiciaria vel exsecutoria potestate adversus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat; quas iidem ipsi, causam Caeciliani ad Imperatoris judicium deferendo, contra se ferri exserique coegerunt.

30. Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit, Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem: et propter hoc falsum (quod si non ipse confinxit, certe malevolis fingentibus malevole credidit) quam multa alia falsa consequenter, non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit: cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem venerim, eique consuli calendis januariis laudem in tanto conventu conspectuque hominum, pro mea tunc rhetorica professione recitaverim, et ex illa peregrinatione jam post Maximi tyranni mortem Africam repetiverim; Manichaeos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies Gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. Quae si dubitantibus vel contra credentibus probare necesse esset, multos possem claros in saeculo viros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis vitae meae.