CAPUT XXVI.

31. Sed quid ista requirimus? quid et patimur superfluas moras, et facimus? Numquid hinc inventuri sumus unde sit accipientis abluenda conscientia, qui maculosam dantis ignorat; fidemque unde percipiat, qui nesciens baptizatur a perfido? quod sibi Petilianus cum ex Epistola mea tanquam ad respondendum proposuisset, quidquid voluit aliud locutus est, quam id quod causa poscebat. Quoties dixit, Si ignorares; quasi ego dixerim, quod nunquam dixi, mei baptizatoris me ignorasse conscientiam? Et aliud nihil egisse visus est ore maledico, quam ut me mala eorum apud quos baptizatus, et quorum communione sociatus sum, non ignorasse, convincere videretur: satis utique intelligens quia ignorantia me non faceret reum. Ecce ergo si ignorarem, sicut toties repetivit, procul dubio ab eis omnibus malis innocens essem. Unde ergo abluerer, qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus ejus impediri minime possem? Unde perciperem fidem, qui nesciens a perfido baptizarer? Non enim frustra, Si ignorares, toties repetivit, nisi ne me putari sineret innocentem: procul dubio judicans quod nullius innocentia violatur, si nesciens fidem sumit a perfido, et maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. Dicat ergo unde tales abluantur, unde fidem percipiant, non reatum? Sed non vos fallat: dicat; non multa dicendo nil dicat, aut nil dicendo potius multa dicat. Deinde, quod in mentem venit, et praetereundum non est, si ego propterea reus sum, quia non ignoravi, ut secundum ipsum loquar; ideo autem non ignoravi, quia et Afer sum, et aetate pene jam senex: saltem pueri caeterarum toto orbe terrarum non sint rei, qui nec gente nec aetate ista vestra , objecta seu vera seu falsa nosse potuerunt; qui tamen, si in vos inciderint, sine ullo respectu rebaptizantur.