|
32. Sed nunc ista non quaerimus: illud
potius respondeat (quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur
), unde abluatur accipientis conscientia, qui maculosam dantis
ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat
accipientis; et unde percipit fidem, qui nesciens baptizatur a
perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem
percipit, sed reatum. Omissis ergo ejus maledictis, quae in me sine
ulla sana consideratione jactavit, adhuc attendamus ne forte hoc quod
exposcimus in consequentibus dicat. Libet autem intueri quam garrulus
ea proposuerit, quasi facillime convulsurus et eversurus. Sed ad
illud, inquit, tui phantasmatis argumentum, quo quemcumque baptizas
verbis tibi pingere visus es, redeamus. Imaginari enim te verisimilia
decuit, qui non vides veritatem. Haec verba sua prolocutus est
Petilianus, verba mea propositurus. Deinde subjunxit: Ecce,
inquis, stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est,
perfidiam ejus ignorat (Supra, lib. 1, cap. 2 n. 3). Non
totam dixit propositionem atque interrogationem meam, et mox ipse
interrogare me coepit, dicens: Quis est iste, aut unde prosiluit
quem proponis? Cur tibi videris videre quem simulas, ne videas eum
quem videre ac discutere diligentissime debeas et probare? Sed quia
intelligo te ignorare ordinem Sacramenti, hoc tibi breviter dico: et
tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti. Quid est quod
exspectabamus? Ut diceret, unde abluatur accipientis conscientia,
qui maculosam non sancte dantis ignorat, et unde fidem, non reatum
percipiat, qui Baptismum nesciens a perfido sumpserit. Ecce
audivimus baptistam debere diligentissime discuti ab eo qui vult fidem
percipere, non reatum, ut inveniat conscientiam sancte dantis, quae
abluat accipientis. Nam qui non discusserit, et nesciens a perfido
acceperit, eo ipso quod non discussit, maculosamque dantis ignoravit
conscientiam, non fuit unde fidem perciperet, non reatum . Quid ergo
adjuvit, quod pro magno addidit, sciens, quod me subtraxisse
calumniatus est? Cum enim noluit ita dici, Qui fidem a perfido
sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; videtur aliquam spem
reliquisse nescienti. Nunc vero cum interrogatur, unde percipiat
fidem, qui nesciens baptizatur a perfido; respondit eum discutere
debuisse baptistam: procul dubio miserum nec ignorare permittit, non
inveniendo unde fidem possit accipere, nisi spem suam in homine
baptizante posuerit.
|
|