CAPUT XXVIII.

33. Hoc est quod exhorremus in vobis, hoc est quod damnat divina sententia, veracissime ac manifestissime clamans: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et charitas apostolica, clamante Paulo: Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21). Hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi everso homine nulla spes remaneat eorum, quibus verbum Dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. Respondemus eis: Quousque apponitis super hominem? Respondet eis catholica veneranda societas: Nonne Deo subjicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus, susceptor meus; non emigrabo (Psal. LXI, 2, 3). Nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo Dei, nisi quia vasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem judicii non erit, finxerunt se ferre non posse; cum tamen hoc magis ipsi fuisse, et aliis calumniose objecisse, gestis atque conscriptis tunc rebus appareant : de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna , quae magno patrifamilias una est, perturbatus emigret, dicit Dei servus, et bonus fidelis vel fidem in Baptismo percepturus, quod paulo ante commemoravi: Nonne Deo subjicietur anima mea? Deo utique, non homini. Ab ipso enim salutare meum, non ab homine. Iste autem non saltem tunc Deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est, et fidem nesciens quisquis sumit a perfido. Hoc, inquit, tibi breviter dico, et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti.