|
3. Audite ergo, quicumque maledicta
legistis, quae in me iratior quam consideratior Petilianus evomuit.
Prius vos apostolicis verbis alloquar; quae certe, qualiscumque ipse
sim, vera sunt. Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et
dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem minimum est ut a vobis
dijudicer, aut ab humano die: sed neque ego me ipsum judico. Jam
quod sequitur, etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam, Nihil enim
mihi conscius sum fidenter tamen in conspectu Dei dico, Nihil eorum,
quibus Petilianus tempus vitae meae posteaquam in Christo baptizatus
sum, criminatus est, mihi conscius sum; nec tamen in hoc justificatus
sum: qui autem dijudicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus
quidquam judicare , donec veniat Dominus, et illuminet abscondita
tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit
unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me, ne
supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum (I
Cor. IV, 1-6). Itaque nemo glorietur in homine. Omnia enim
vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei (Id. III,
21-23). Iterum dico, Nemo glorietur in homine: saepius
repeto, Nemo glorietur in homine. Si quid in nobis laudabile
advertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum,
et omne donum perfectum: desursum est enim descendens a Patre
luminum, apud quem non est immutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi
I, 17). Quid enim habemus quod non accepimus? Si autem
accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus (I Cor. IV,
7). Et in his omnibus quaecumque in nobis bona nostis, imitatores
nostri estote, si tamen nos Christi (Ibid., 16): si autem
aliqua mala in nobis vel suspicamini vel creditis vel videtis, retinete
illud dominicum, quo securi ejus Ecclesiam non propter mala hominum
deseratis: Quae dicimus, facite; quae autem mala nos facere putatis
aut nostis, nolite facere (Matth. XXIII, 3). Non enim
tempus est purgandi me vobis, cum, mea causa neglecta, rem vobis
salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine.
Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem.
XVII, 5). Hoc praecepto dominico et apostolico retento atque
servato, etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit,
deficiente et oppresso, victrix erit causa cui servio. Si enim
firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem
qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine; aream
dominicam, propter paleam quae vel nunc vento superbiae, percussa
volat, vel ultima ventilatione separabitur (Matth. III, 12),
nullo modo deseretis, nec domum magnam propter vasa facta in
contumeliam refugietis (II Tim. II, 20), nec propter malos
pisces in littore separandos per disrupta retia exibitis (Matth.
XIII, 47, 48), nec propter haedos pastore divisuro ad
sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis (Id. XXV,
32, 33), nec propter commixta zizania vos a tritici societate,
cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum, et quae per
mundum simul usque ad messem crescit , nefaria discissione
separabitis. Ager est enim mundus, non Africa; messis, finis
saeculi (Id. XIII, 24-40), non tempus Donati.
|
|