CAPUT XXIX.

34. Obsecro vos, huc advertite : ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et unde accipiat fidem, qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. Et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Joannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret (Joan. I, 22); quod ipse quoque discusserit eos quibus ait, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura (Matth. III, 7)? Quid hoc ad rem? quid hoc ad causam? Deus Joanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus, et quando natus est. Quaerebant autem illi jam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum, vel utrum ipse esset sanctus sanctorum quod est Christus Jesus. Tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. Si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit, credendus erit. Quis est autem fictus, quem fugit utique, sicut scriptum est, Spiritus sanctus (Sap. I, 5), quin de se optime credi velit, atque id agat quibus verbis potuerit? Jam ergo cum fuerit interrogatus quisnam sit, et responderit se esse Dei fidelem dispensatorem, nec cujusquam criminis macula pollutam habere conscientiam; haec erit tota discussio, an etiam mores ejus et vita diligentius intuenda est? Ita sane: sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Joannem in deserto Jordanis interrogaverunt quis esset.