|
35. Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur
omnino non pertinet. Magis apostolica illa sententia satis hanc
incutit curam; ubi ait: Probentur primum, et sic ministrent nullum
crimen habentes (I Tim. III, 10). Quod cum sollicite ac de
more utrobique pene ab omnibus fiat; unde tam multi reprobi post tempus
gestae dispensationis hujus inventi sunt, nisi quia et humana
diligentia plerumque fallitur, et nonnulli primum boni in deterius
commutantur? Quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut
oblivisci neminem sinant; quid est quod contumeliose nos breviter docet
Petilianus, a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam
quaerimus unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non
sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur,
quae abluat accipientis? Quia intelligo te, inquit, ignorare ordinem
Sacramenti, hoc tibi breviter dico, et tu baptistam discutere, et ab
eo discuti debuisti. O respondere! Circumstat eum in tam multis
locis tanta hominum multitudo, quae baptizata est ab eis qui cum prius
justi et casti viderentur, postea nudatis criminibus convicti atque
dejecti sunt; et se putat evadere hujus interrogationis violentiam,
qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam
non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur,
quae abluat accipientis; quia breviter discutiendus esset baptista.
Nihil infelicius, quam non consentire veritati, qua ita quisque
concluditur, ut exitum invenire non possit. Quaerimus a quo accipiat
fidem, qui nesciens a perfido baptizatur. Respondetur, Discutere
debuit baptizatorem suum. Ergo quia non discutit eum et fidem etiam
nesciens sumit a perfido, non fidem percipit, sed reatum? Cur itaque
non denuo baptizantur, quos a proditis atque convictis, cum adhuc
laterent, baptizatos esse constiterit?
|
|