CAPUT XXXI.

36. Et ubi est, inquit, quod addidi, sciens; ut non dicerem, Qui fidem a perfido sumpserit: sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum? Percepit ergo fidem, non reatum, qui nesciens sumpsit a perfido: et ideo quaero unde perceperit. Ubi coarctatus respondet, Discutere debuit. Esto, debuit: non fecit, aut non valuit; quid de illo censetis? Ablutus est, an non? Si ablutus est, quaero unde? Non enim eum maculosa non sancte dantis conscientia, quam nescivit, abluere potuit. Si autem non est ablutus, jubete ut abluatur. Non jubetis: ergo ablutus est. Dicite, unde? Dicite saltem vos, quod ille non dixit. Eadem quippe verba propono, quibus respondere non potuit. Ecce stat perfidus baptizaturus; at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat: quid eum accepturum esse arbitramini, utrum fidem, an reatum (Supra, lib. 1, cap. 2, n. 2)? Sufficiunt huc usque proposita : respondete, aut quaerite diligenter quid ille responderit. Invenietis etiam convicta convicia . Culpat enim me, quasi deridens, quod verisimilia proponam, qui non videam veritatem. Repetitis etiam verbis meis et dimidiata sententia, Dicis, inquit, Ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam ejus ignorat. Deinde subjungit, Quis est iste, aut unde prosiluit? Quasi unus sit aut duo, et non talibus utrobique plena sint omnia. Quid ex me quaerit quisnam sit iste, aut unde prosiliat; ac non potius circumspicit, et videt raras esse Ecclesias, vel in urbibus, vel in ruribus, quae non habeant in criminibus detectos, et a clericatu dejectos homines? Cum laterent, bonosque se videri vellent cum mali essent, et castos putari cum essent adulteri, nempe ficti erant; nempe Spiritus sanctus eos, sicut scriptum est, fugiebat. Ex istorum ergo adhuc latitantium turba prosiluit ille perfidus quem proposui: quid ex me quaerit unde prosiluerit, claudens oculos adversus tantam turbam, unde si soli considerentur qui convinci dejicique potuerunt, sonitus eorum sufficit caecis?