|
37. Quid, quod etiam ipse posuit in
Epistola sua, Quodvultdeum de duobus adulteriis apud vos convictum et
abjectum, a nostris esse susceptum ? Quid ergo (sine hujus
praejudicio dixerim, qui causam suam bonam vel probavit, vel
persuasit), tales apud vos nondum detecti, cum baptizant, quid ab
eis accipitur, fides, an reatus? Non utique fides; quia non habent
conscientiam sancte dantis, quae abluat accipientis. Sed nec reatus,
propter illud additum verbum: Nam qui fidem sciens a perfido
sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ab istis autem cum
baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. Proinde non
ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis;
non accipiendo etiam reatum, quia non scientes, sed nescientes eorum
crimina, baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. Non
sunt ergo in numero talium flagitiosorum. Sed nec in numero possunt
esse fidelium; quia sicut nec reatum, ita nec fidem ab eis accipere
potuerunt. At eos in numero fidelium a vobis cernimus deputari, nec
censere quemquam vestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod
baptizati sunt. Acceperunt itaque fidem; nec tamen ab eis
acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis, quae ablueret
accipientis. Unde ergo acceperunt? Hinc satago, hoc urgenter
interrogo, hoc ut respondeatur vehementissime flagito.
|
|