|
38. Inspicite nunc Petilianum, ne
hoc respondeat, vel ne hoc respondere non potuisse deprehensus
appareat, per nostras contumelias inaniter evagari, criminantem, et
nihil probantem; et ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter
resistere, ubique facillime superari: ad hoc tamen unum omnino nihil
respondere quod quaerimus, Si conscientia sancte dantis attenditur,
quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipiebat Baptismum,
cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus
ignorat. His enim verbis ex Epistola mea commemoratis, proposuit me
interrogantem, et se ostendit nihil respondentem. Cum enim dixisset
ea quae jam recolui, et in quibus eum ostendi ad id quod interrogavi
non respondisse; cumque magnis angustiis coarctatus, coactus esset
dicere discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a
baptista; cumque id exemplo Joannis, si forte inveniret
negligentissimos vel imperitissimos auditores, astruere tentavisset;
adhibuit alia testimonia de Scripturis ad rem non pertinentia, quod
Philippo Eunuchus dixerit, Ecce aqua, quis prohibet me baptizari
(Act. VIII, 36)? quia sciebat, inquit, perditos
prohiberi: et quod ideo Philippus eum baptizari non vetuit, quia eum
legentem probaverat quomodo crederet Christum: quasi prohibuerit
Simonem Magum. Et quod Prophetae falso baptismate decipi
timuerunt: et ideo dixerit Isaias, Aqua mendax, non habens fidem
(Jerem. XV, 18), velut ostendens apud perfidos homines aquam
esse mendacem: cum hoc non Isaias, sed Jeremias de hominibus
mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, quod in
Apocalypsi manifestissime demonstratur (Apoc. XVII, 15).
Et quod David dixerit, Oleum peccatoris non ungat caput meum: cum
ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude decipientis,
unde laudati caput in superbiam crescat. Quem intellectum aperiunt
verba in eodem psalmo praemissa superius. Sic enim ait: Emendabit me
justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non
impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quid hac sententia
clarius? quid evidentius? Mavult enim se aspera emendatione justi
argui misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulatoris
ungi ut infletur .
|
|