|
39. Commemorat Petilianus et apostolum
Joannem monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus,
si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1): quasi ad hoc adhibeatur ista
diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non
potius ne frumentum a palea decipiatur: aut vero etiam spiritus mendax
si aliquid veri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus
spiritus dixit. Quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte
contendat Petrum non debuisse dicere, Tu es Christus Filius Dei
vivi (Matth. XVI, 16): quia tale aliquid jam daemones
dixerant (Id. VIII, 29, Marc. I, 24, et Luc.
VIII, 28). Cum ergo Baptismus Christi, sive per iniquum
sive per justum ministratus, nihil aliud sit quam Baptismus Christi;
ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est vitanda, non Dei
Sacramenta damnanda.
40. In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia
sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde sit abluendus
qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc
ille qui est accepturus ignorat? Collega ejus a Thubursicubure quidam
Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus, et Primiano
Carthaginis oblatus atque damnatus est. Iste quando baptizabat,
antequam detectus et abjectus esset, non utique habebat conscientiam
sancte dantis, quae ablueret accipientis. Unde igitur abluti sunt,
qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? Non erat necesse
ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret , Quis est
iste, aut unde prosiluit? Cur istum baptistam vestri non
discusserunt, sicut Joannes Petiliano ita sentiente discussus est?
An et discusserunt quantum homines hominem potuerunt, sed astuta
fictione latitantem diu non invenerunt?
|
|