|
Hujusne aqua non erat mendax, aut oleum
fornicatoris non est oleum peccatoris? An quod Catholica dicit, et
verum est, et illa aqua et illud oleum non ejus erat a quo
ministrabatur, sed cujus ibi nomen invocabatur? Cur illi qui ab isto
ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum, quia ex Deo
non erat? Spiritus enim sanctus disciplinae fictum fugiebat (Sap.
I, 5)? An et illum fugiebat, et sua Sacramenta quamvis per eum
ministrata non deserebat? Postremo quoniam illos non negatis ablutos,
quos illo damnato non curatis abluendos; videte si tot nebulis
multipliciter offusis, ullo loco Petilianus respondet unde isti abluti
sint, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat
accipientis, quam latens immundus habere non potuit.
41. Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter
inquiritur; deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans, Cum
haec, inquit, et Prophetae et Apostolus caute timuerint, qua fronte
tu dicis quod bene credentibus sanctum est Baptisma peccatoris? Quasi
ego vel quisquam catholicus, peccatoris Baptisma esse dicat, quod
peccatore ministrante traditur vel accipitur, et non illius in cujus
credens nomine baptizatur. Inde jam excurrit in Judam traditorem, et
dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica, quae de
illo tanto ante praemissa sunt: tanquam Ecclesiam Christi toto orbe
diffusam, cujus causa in hac quaestione versatur, Judae traditoris
impietate perfundat: non considerans quod vel hinc debuit admoneri,
tam non esse dubitandum illam esse Ecclesiam Christi quae in omnibus
gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante veraciter prophetatum est,
quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse
Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.
|
|