|
42. Sed plane post haec Petilianus ubi
ad nostrum illud venit objectum, quod Maximianistarum Baptismum quos
damnaverant susceperunt (Supra, lib. 2, cap. 10, nn. 11,
12): quamvis in hujus quaestionis propositione suis verbis quam meis
uti maluerit: neque enim nos dicimus, prodesse nobis debere Baptismum
peccatorum, quem non solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum
dicimus, quia eum Christi esse cognoscimus: ita quippe proposuit:
At enim pertinaciter asseveras, inquit, quia debet vobis prodesse
Baptismum peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos
juste damnavimus Baptismum conservamus. Ubi ad hanc quaestionem
venit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. Quo iret,
qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito vel clanculo evaderet,
vel vi erumperet, non invenit. Licet hoc, inquit, secundo libro
demonstrem, quantum inter nostros intersit et vestros quos dicitis
innocentes: tamen interim vos prius a collegarum vestrorum criminibus
quae nostis eripite, et sic de iis quos abjicimus exquirite rationem.
Sic respondeat quisquam hominum, sic respondeat, nisi qui veritati
adversatur, contra quam non invenit quid respondeatur ? Si ergo et
nos eadem verba dicamus, Interim vos prius a collegarum vestrorum
criminibus quae nostis eripite, et sic nobis de his quos putatis apud
nos malos ullum crimen objicite: utrique vicimus, an utrique victi
sumus? Imo vero ille vicit pro Ecclesia sua et in Ecclesia sua, qui
nos docuit in Scriptura sua, ut nemo glorietur in homine, et ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. III, 21, et I,
31). Ecce enim nos, qui cum veritatis eloquio dicimus, non
justificari credentem ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo
scriptum est, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides
ad justitiam (Rom. IV, 5); quoniam non gloriamur in homine,
nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in Domino gloriari; quam
securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae communionis hominibus
erroris aut criminis probare potuerit? Apud nos enim quicumque mali
vel penitus latent, vel quibusdam noti propter bonos quibus ignoti
sunt, et apud quos convinci non possunt, propter unitatis et pacis
vinculum tolerantur, ne cum zizaniis eradicetur et triticum; ita suae
malitiae sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, nisi quibus
eorum iniquitas placet. Neque enim metuimus, ne quos baptizant
justificari non possint; cum illi in eum credant qui justificat
impios, ut deputetur fides eorum ad justitiam (Ibid., 5).
|
|