CAPUT XXXVII.

43. Proinde apud nos, nec ille quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abjectum, et in locum ejus alterum constitutum, et rursus ipsi nostro collegio redditum, nesciens quid loquatur; nec ille quem apud vos poenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi sive possint sive non possint, aliquid praejudicant Ecclesiae Dei, quae per omnes gentes diffunditur, et crescit in mundo usque ad messem: in qua si vere mali sunt quos accusatis, non jam in illa, sed in paleis ejus sunt; si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi velut aurum probantur, vobis in paleae similitudinem ardentibus: alienis tamen peccatis non maculatur Ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata, finem saeculi tanquam littus exspectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter. Nec propterea tamen ecclesiastica disciplina negligitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. Exstant innumerabilia documenta in eis qui vel episcopi vel alterius hujuscemodi gradus clerici fuerunt, et nunc degradati vel pudore in alias terras abierunt, vel ad vos ipsos aut ad alias haereses transierunt, vel in sui; regionibus noti sunt: quorum tanta est multitudo dispersa per terras, ut si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam vanamque sententiam, qua dicendum nobis putaret: Nemo vestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur.