CAPUT XXXVIII.

44. Ut enim alios omittam in diversis terris habitantes; vix enim alicubi deest hoc genus hominum, quo appareat iniquos praepositos ac ministros, et in catholica Ecclesia solere damnari: Milevitanum Honorium de proximo potuit intueri. De Splendonio vero, quem diaconum in Catholica damnatum, et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cujus in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit, et quem postea idem Petilianus horrendas ejus insidias expertus abjecit: de hoc ergo Splendonio quando non potuit commoneri quemadmodum mali et in Catholica degradentur? Miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: Nemo vestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. Quamobrem permixti corporaliter, separati spiritualiter in catholica Ecclesia mali, et quando humana conditione ignorantur, et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant. Ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi Baptismo baptizantur: quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui justificat impium justificarentur. Credentibus quippe in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam.