CAPUT III.

4. Has certe similitudines evangelicas recognoscitis, ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine, et ne quis pro altero inflatus adversus alterum dividatur, dicens, Ego sum Pauli: cum utique non Paulus crucifixus sit pro vobis, nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani vel cujusquam nostrum, baptizati sitis (I Cor. I, 12, 13): ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis intra retia dominica natant, ante tempus ventilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum, quam violare propter malos charitatem bonorum? Haec quippe commixtio, non aeterna, sed temporalis; nec spiritualis, sed corporalis est. In qua non errabunt Angeli, quando colligent malos de medio justorum, et mittent in caminum ignis ardentis. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Licet enim a malis interim vita, moribus, corde ac voluntate separari atque discedere: quae separatio semper oportet custodiatur. Corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter, patienter, fortiter exspectetur: propter quam exspectationem dictum est, Sustine Dominum, viriliter age; confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Maxima quippe palma tolerantiae est, inter subintroductos falsos fratres, sua quaerentes, non quae Jesu Christi, dilectionem non suam quaerentium, sed quae Jesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare, nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad littus, id est, ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere: cum se putat quisque aliquid esse, cum nihil sit, atque ita se ipsum seducit; et sufficere vult ad populorum christianorum separationem, suum vel suorum judicium , qui malos quosdam communione Sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt: de quibus tamen quidquid nosse se dicunt, universae Ecclesiae quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. Et cum istorum, quasi quos noverunt, refugiunt communionem, illius deserunt unitatem: cum potius deberent, si esset in eis charitas omnia sufferens, ne se a bonis dividerent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod noverant. Unde etiam non discussa causa, in qua documentis gravissimis convincuntur calumniati innocentibus, probabilius creduntur traditionis

crimina falsa finxisse, qui non dubitaverunt longe sceleratius crimen nefariae divisionis admittere. Quia et si verum esset quidquid de traditione jactarunt; tamen consortium Christianorum quos usque ad extrema terrae divina Scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.