|
45. Vos autem, cum objiciuntur vobis
Maximianistae, trecentorum et decem concilii sententia damnati; eodem
concilio tot proconsulibus, tot Gestis municipalibus allegato
oppugnati ; de basilicis quas tenebant, per jussa judicum et civitatum
auxilia proturbati ; rursus a vobis cum eis quos extra communionem
vestram baptizaverant, sine ulla Baptisimi quaestione suscepti et
honorati; quid respondeatis non invenitis. Sententia quippe
vincimini, non vera, sed vestra, qua contenditis in eadem communione
Sacramentorum, alios aliorum perire criminibus, et talem quemque
esse, qualis est homo a quo fuerit baptizatus; si nocens, nocentem;
si innocens, innocentem. Quae si vera sunt, ut alios innumerabiles
omittam, Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum
similitudinem quos vivos terra sorbuit, in tam numeroso concilio vestri
exaggerarunt, vos crimina perdiderunt. Si autem Maximianistarum
crimina vos non perdiderunt; falsa sunt quae ita sentitis, et multo
minus nescio quae non probata crimina Afrorum orbem terrarum perdere
potuerunt. Ac per hoc, sicut scribit Apostolus, Unusquisque suam
sarcinam portat (Galat. VI, 5): et nullius est Baptismus
Christi, nisi Christi: et frustra promittit Petilianus ex hoc quod
de Maximianistis intendimus, in secundo libro esse dicturum, nimis
male sentiens de cordibus humanis, quasi non intelligant eum non habere
quid dicat.
|
|